[CELSUS libro trigesimo sexto digestorum. ] §31.0.29.prPater meus referebat, cum esset in consilio Duceni Ueri consulis, itum in sententiam suam, ut, cum Otacilius Catulus filia ex asse herede instituta liberto ducenta legasset petissetque ab eo, ut ea concubinae ipsius daret, et libertus uiuo testatore decessisset et quod ei relictum erat apud filiam remansisset, cogeretur filia id fideicommissum concubinae reddere.
[塞尔苏斯,在《学说汇纂》第三十六卷] 我的父亲曾叙述道,当他在执政官杜凯尼乌斯·维鲁斯的委员会中时,他的意见被采纳了,即:当奥塔基里乌斯·卡图卢斯指定其女儿为唯一继承人,并将二百遗赠给他的释放自由人,并请求该人将这笔钱转交给自己的妾,而该自由人在遗言人活着时便已去世,且留给该人的份额仍留在女儿手中时,该女儿应当被强迫向该妾交付该信托遗赠。
§31.0.29.1Quod alicuius heredis nominatim fidei committitur, potest uideri ita demum dari uoluisse, si ille exstitisset heres.
明示信托于某一特定继承人之诚信的事物,可被视为仅在该人确实成为继承人时,才意图予以给付。
§31.0.29.2Si filio heredi pars eius, a quo nominatim legatum est, adcrescit, non praestabit legatum, quod iure antiquo capit.
如果作为继承人的儿子,其因相互继承而增加了那份本应由其明示给付遗赠之人的份额,那么对于他依古法所取得的该部分,他无需履行该遗赠。