[IDEM libro trigesimo septimo digestorum. ] §31.0.30.prQuidam in testamento ita scripsit: 'rei publicae Grauiscanorum lego in tutelam uiac reficiendae, quae est in colonia eorum usque ad uiam Aureliam': quaesitum est, an hoc legatum ualeat.
[IDEM libro trigesimo septimo digestorum.] 某人在遗嘱中如此写道:“我遗赠给格拉维斯卡人的自治社群,用以维护和修缮其殖民地内直至奥雷里亚大道的道路。 ”现问:该遗赠是否有效。
Iuuentius Celsus respondit: propemodum quidem inperfecta est haec scriptura in tutelam Aureliae uiae, quia summa adscripta non est: potest tamen uideri tanta summa legata, quanta ei rei sufficeret: si modo non apparet aliam fuisse defuncti uoluntatem aut ex magnitudine eius pecuniae aut ex mediocritate facultatium, quam testatrix reliquit: tunc enim officio iudicis secundum aestimationem patrimonii et legati quantitas definiri potest.
尤文蒂乌斯·塞尔苏斯回答道:这种“用于维护奥雷里亚大道”的撰写在很大程度上确是不完全的,因为没有写明具体金额;然而,仍可视为遗赠了足以满足该事务所需要的金额,只要从该笔资金的庞大,或者从女遗嘱人所遗留的财产的微薄中,看不出死者另有其他意图:因为在此情况下,可通过法官的职权,根据对遗产的评估来确定遗赠的数额。