[ULPIANUS libro uicesimo quinto ad Sabinum. ]
[乌尔比安,《萨宾注释》第二十五卷]那么,如果[家父]从替代继承人处遗留了更大的数额,情况会如何?
§30.1.53.prQuid ergo, si maiorem quantitatem a substituto reliquit? quod excedit, hoc erit, quod a substituto relictum est: quod uero concurrit cum summa superioribus tabulis inscripta, inde debebitur.
超出原数额的部分,即为从替代继承人处所遗留的;而与前一遗嘱板上所写数额相重合的部分,则应当由此而负有给付义务。
§30.1.53.1Sed si repetierit legatum cum alio, forte fundum mihi legauerat ab impubere, repetiit hunc ab impuberis herede mihi et Seio, repetitio haec efficiet, ut pars mihi debeatur.
但是,如果他在有另一人的情况下重新请求该遗赠——例如,他曾让我从该未成年人处获得一处土地的遗赠,此后又从该未成年人的继承人处重新请求将此土地遗赠给我和塞尤斯——这一重新请求将导致,我仅对其中一部分享有债权。
§30.1.53.2Si quis duos heredes scripserit et damnauerit unumquemque solidam rem legatario praestare, idem est atque si duobus testamentis legatum esset: nam et si mihi et filio uel seruo meo esset eodem testamento legatum, sine dubio ualeret legatum utriusque, ut et Marcellus apud Iulianum adicit.
如果有人指定了两个继承人,并命令其中每一个人都向受遗赠人给付同一项完整的财产,这与在两个遗嘱中作出的遗赠是一样的。 因为即使在同一个遗嘱中,遗赠是作给我以及我的儿子或奴隶的,两者的遗赠也毫无疑问是有效的,正如马尔切鲁斯在尤里安的书中所补充的那样。
§30.1.53.3Si heres hominem legatum occidit ob facinus, hoc est merentem, sine dubio dicendum erit eum ex testamento non teneri.
如果继承人因被遗赠奴隶的罪行而将其杀死,即该奴隶罪有应得,那么毫无疑问应当认为,继承人无需承担遗嘱项下的责任。
§30.1.53.4Sed si noxae dedit, an teneatur, quia potest redimere? et puto teneri.
但是,如果他将[该奴隶]作了加害给付,那么由于他能够赎回,他是否应当承担责任? 我认为应当承担责任。
§30.1.53.5Sed si animal legatum occiderit, puto teneri, non ut carnem praestet uel cetera λείψανα, sed ut praestet pretium, quanti esset, si uiueret.
但是,如果他杀死了被遗赠的动物,我认为他应当承担责任,但并非给付肉或其他残骸,而是给付其如果活着时所具有的价格。
§30.1.53.6Item si aedes legatas ob damnum infectum possideri passus est, puto eum teneri: debuit enim repromittere.
同样,如果他任由被遗赠的房屋因防免损害而被人占有,我认为他应当承担责任:因为他本应当提供担保。
§30.1.53.7Sed si mortuum intulit fecitque religiosum locum legatum, si quidem patrem familias intulit, cum alio inferre non posset uel tam oportune non haberet, ex testamento non tenebitur: an uero teneatur, ut pretium loci praestet? et si quidem ipse pater familias illo inferri uoluit, ex testamento non tenebitur: quod si heres intulit suo arbitrio, debebit praestare, si sit in hereditate, unde pretium praestetur: testator enim qui legauit uel alio inferri uoluit uel pretium loci legatario offerri.
但是,如果他运入死者,从而使被遗赠的地方变成了宗教场所——如果他运入的是家父,且当时无法将其运往他处,或没有那么合适的场所,那么他无需承担遗嘱项下的责任。 但是他是否应当给付该场所的价格作为赔偿? 如果家父自己确实希望被运入该处,那么继承人无需承担遗嘱项下的责任;但如果继承人是凭自己的决定将其运入的,那么只要遗产中存有可供支付价格的财产,他就必须给付:因为作出遗赠的遗嘱人,要么是希望自己被运往他处,要么是希望将该场所的价格提供给受遗赠人。
§30.1.53.8Item si seruum non ipse occidit, sed compulit ad maleficium, ut ab alio occideretur uel supplicio adficeretur, aequissimum erit pretium eum praestare: quod si sua mala mente ad hoc processit, cessabit aestimatio.
同样,如果他自己没有杀死奴隶,而是迫使其犯罪,以致该奴隶被他人杀死或处以刑罚,那么由其给付奴隶的价格是最为公平的;但如果奴隶是由于其自身的恶意而走向此种行为,则价格评估的给付将不予进行。
§30.1.53.9Seruus legatus si ab hostibus captus sit sine dolo heredis, non praestabitur, si dolo, praestabitur.
被遗赠的奴隶如果非因继承人的故意而被敌人俘虏,则不予给付;如果是由于故意,则予以给付。