[IDEM libro uicesimo secundo ad Sabinum. ] §30.1.44.prSeruum filii sui castrensis peculii legare pater potest et, si uiuo patre mortuus sit filius et apud patrem peculium remansit, constitit legatum: cum enim filius iure suo non utitur, retro creditur pater dominium in seruo peculiari habuisse.
[同人《萨宾注释书》第二十二卷] 父亲可以遗赠属于其儿子兵役特有财产的奴隶;如果儿子在父亲在世时死亡,且特有财产留存在父亲处,则该遗赠有效设立:因为当儿子不行使其权利时,父亲被视为溯及既往地拥有了属于该特有财产之奴隶的所有权。
§30.1.44.1Si quis rem, sibi legatam ignorans adhuc, legauerit, postea cognouerit et uoluerit ad se pertinere, legatum ualebit, quia, ubi legatarius non repudiauit, retro ipsius fuisse uidetur, ex quo hereditas adita est: si uero repudiauerit, retro uidetur res repudiata fuisse heredis.
如果有人在尚不知情的情况下遗赠了已被遗赠给自己的物,随后得知并希望其归属于自己,则该遗赠有效;因为当受遗赠人未拒绝时,该物被视为自继承开始(接受)时起,溯及既往地属于他自己;但如果他拒绝,则被拒绝之物被视为溯及既往地属于继承人。
§30.1.44.2Si pocula quis legauit et massa facta est uel contra, item si lana legetur et uestimentum ex ea fiat, Iulianus libro trigesimo secundo scripsit legatum in omnibus supra scriptis consistere et deberi quod exstat: quam sententiam puto ueram, si modo non mutauerit testator uoluntatem.
如果有人遗赠了杯子,而它们被熔成了金属块,或者相反,同样地,如果遗赠了羊毛并用其制成了衣服,朱里亚努斯在第三十二卷中写道,在上述所有情况下,遗赠仍然存在,且应当交付现存之物:我认为这一观点是正确的,只要遗嘱人没有改变其意愿。
§30.1.44.3Sed et si lancem legauit et massam fecit, mox poculum, debebitur poculum, durante scilicet uoluntate.
但即使他遗赠了盘子并将其熔成金属块,随后又做成杯子,只要意愿持续,就应当交付杯子。
§30.1.44.4Si areae legatae domus imposita sit, debebitur legatario, nisi testator mutauit uoluntatem.
如果在遗赠的空地上建造了房屋,该房屋应当交付给受遗赠人,除非遗嘱人改变了意愿。
§30.1.44.5Eum, qui chirographum legat, debitum legare, non solum tabulas argumento est uenditio: nam cum chirographa ueneunt, nomen uenisse uidetur.
遗赠自笔债权证书者是在遗赠债务(债权),而非仅仅是板状物,其证明在于买卖:因为当自笔证书被出售时,债权被视为已被出售。
§30.1.44.6Sed et si nomen legetur, benigne id quod debetur accipiendum est, ut actiones aduersus debitorem cedantur.
但是,即使遗赠的是债权,也应当宽大地理解所欠之物,以便让与针对债务人的诉权。
§30.1.44.7Si idem seruus et legatus et liber esse iussus sit, interdum procedere solum legatum poterit, ut puta si in fraudem creditoris data erit libertas: uel si is sit seruus, qui in perpetuam seruitutem uenierit, idem erit: uel si seruus sit forte pignori datus.
如果同一奴隶既被遗赠又被命令获得自由,有时只有遗赠能够产生效力,例如,如果自由的赋予是为了欺诈债权人;或者如果该奴隶是被以永久奴役为条件售出的人,结果亦同;或者该奴隶碰巧已被质押。
§30.1.44.8Si statuliberum heres legauerit, expediet heredi ipsum statuliberum praestare magis quam aestimationem.
如果继承人遗赠了一个附条件自由的奴隶,对继承人而言,交付该附条件自由的奴隶本身比支付评估价更为有利。
etenim aestimationem ueram praestabit: ipsum uero si dederit, exsistente condicione nullum sentiet damnum: iam enim aestimatio postea non petitur ab eo hominis liberi.
因为他若支付则需支付真实的评估价;但若交付奴隶本身,当条件成就时,他将不会遭受任何损失:因为此后不会再向其请求已成为自由人之人的评估价。
§30.1.44.9Si duos fundos habens testator alterius mihi usum fructum, alterum Titio leget, aditum mihi legatarius non debebit: sed heres cogitur redimere aditum et praestare.
如果拥有两块土地的遗嘱人将其中一块的使用收益权遗赠给我,将另一块遗赠给提图斯,受遗赠人(提图斯)并不对我负有提供通行路的义务:而是继承人被强迫购买通行路并予以提供。