[IDEM libro uicesimo primo ad Sabinum. ] §30.1.43.prSenatus enim ea, quae non sunt aedium, legari permisit, haec autem mortis tempore aedium non fuerunt: heres ergo aestimationem praestabit.
[同人《萨宾注释书》第二十一卷] 因为元老院允许遗赠不属于房屋之物,而这些物在死亡时并不属于房屋:因此继承人应支付评估价。
sed si detraxerit ut praestiterit, poenis erit locus, quamuis ut non uendat, detraxit, sed ut exsoluat.
但如果他为了履行遗赠而拆下它们,即使他拆下它们不是为了出售而是为了履行,仍将适用处罚。
§30.1.43.1Marcellus etiam scribit, si maritus diaetam in uxoris hortis, quos in dotem acceperat, fecerit, posse eum haec detrahere, quae usui eius futura sint, sine mulieris tamen damno, nec ad hoc senatus consultum futurum impedimento.
马尔切鲁斯还写道,如果丈夫在作为嫁妆接受的妻子的花园中建造了套房,他可以拆下这些将供其自己使用的东西,但不得损害妻子的利益,且元老院决议对此不构成障碍。
ergo si non est ei obfuturum, quo minus detrahat, dici oportebit posse eum haec legare, quae detrahere potest.
因此,如果不阻碍他拆下它们,就应当说,他可以遗赠这些他能够拆下的东西。
§30.1.43.2Legatum in aliena uoluntate poni potest, in heredis non potest.
遗赠可以取决于第三人的意愿,但不能取决于继承人的意愿。
§30.1.43.3Qui ab hostibus redemptus est legari sibi poterit et proficiet legatum ad liberationem uinculi pignoris, quod in eo habuit qui redemit.
从敌人手中赎回的人可以被遗赠给他自己,该遗赠将有助于解除赎回他对该人所拥有的质权束缚。