[ULPIANUS libro uicesimo primo ad Sabinum. ] §30.1.39.prCum seruus legatus in fuga esset uel longinquo absens exigatur, operam praestare heres debet, ut eam rem requirat et praestet, et ita Iulianus scribit.
[阿尔比努斯《论萨宾》第二十一卷] 当被遗赠的奴隶正在逃亡中或因身处远方而不在,且其交付被请求时,继承人应当尽力搜寻并交付他,尤里亚努斯也是这样写的。
nam et sumptum an in hanc rem facere heres deberet, Africanus libro uicesimo epistularum apud Iulianum quaerit putatque sumptum praestandum, quod et ego arbitror sequendum.
因为关于继承人是否应当为此事支出费用,阿非利加努斯在《书信集》第二十卷中曾向尤里亚努斯提出疑问,并认为该费用应当予以支付,我也认为应当遵循这一观点。
§30.1.39.1Fructus autem hi deducuntur in petitionem, non quos heres percepit, sed quos legatarius percipere potuit: et id in operis seruorum uel uecturis iumentorum uel naulis nauium dicendum.
但是,计入请求范围的孳息,不是继承人实际收取的,而是受遗赠人本可收取的孳息;这一点在奴隶的劳务、牲畜的运费或船只的运费中也应同样适用。
quod in fructibus dicitur, hoc et in pensionibus urbanorum aedificiorum intellegendum erit.
关于孳息的规定,在城市建筑物的租金中也应同样理解。
in usurarum autem quantitate mos regionis erit sequendus: index igitur usurarum modum aestimabit et statuet.
然而在利息的数额上,应当遵循当地的习惯:因此,裁判官应当评估并确定利息的成数。
ipsius quoque rei interitum post moram debet, sicut in stipulatione, si post moram res interierit, aestimatio eius praestatur.
继承人还应对迟延履行后物本身的灭失承担责任,正如在口头言词承诺中,如果物在迟延后灭失,则应支付其评估价值。
item partus ancillarum et, si seruus fuerit legatus, et hereditas uel legatum uel quid per eum adquisitum sit heres praestare debet.
同样,继承人也必须交付女奴所生的子女,并且,如果遗赠的是奴隶,则通过该奴隶取得的遗产、遗赠或任何其他财产,继承人都必须予以交付。
§30.1.39.2Si Titius a me rem emisset et eandem mihi legasset antequam ei traderem, mox ei tradidero et pretium recepero, uidetur quidem is prima facie rem mihi meam legasse et ideo legatum non consistere.
如果提蒂乌斯从我这里买了一件东西,并在我向他交付之前将这件相同的东西遗赠给我,随后我向他交付了该物并收到了价金,乍看起来他似乎是将我自己的东西遗赠给我,因此该遗赠不成立。
sed ex empto actione liberatus utique per legatum rem uindicare potero quam tradidi.
但是,由于我已经免除了因买受而产生的诉讼负担,我当然可以通过遗赠对已交付的物提起追及之诉。
sed si nondum erat solutum mihi pretium, Iulianus scribit ex uendito quidem me acturum, ut pretium exsequar, ex testamento uero, ut rem quam uendidi et tradidi recipiam.
然而,如果价金尚未支付给我,尤里亚努斯写道,我将提起出卖之诉以索取价金,同时提起遗言之诉以收回我已出售并交付的物。
idem subiungit, si pretium quidem mihi erat solutum, rem autem nondum traderam, ex testamento me agentem liberationem consequi.
同人接着写道,如果价金已经支付给我,但我尚未交付该物,则我提起遗言之诉即可获得免除交付的法律效果。
§30.1.39.3Idem Iulianus scribit, si fundum testator, quem ab alio emerat, mihi legauit, heredem cogendum mihi actionem ex empto praestare, scilicet si nondum res tradita fuerit uel defuncto uel heredi.
尤里亚努斯同样写道,如果立遗言人将他从他人处购买的土地遗赠给我,继承人应当被强迫向我让渡买受之诉的权利,当然前提是该物尚未交付给死者或继承人。
§30.1.39.4Si quis alicui legauerit licere lapidem caedere, quaesitum est, an etiam ad heredem hoc legatum transeat.
如果有人遗赠他人采石的许可,曾有疑问,此遗赠是否也移转给其继承人。
et Marcellus negat ad heredem transmitti, nisi nomen heredis adiectum legato fuerit.
马尔克鲁斯否定其移转给继承人,除非遗赠中特别指明了继承人的名字。
§30.1.39.5Heres cogitur legati praedii soluere uectigal praeteritum uel tributum uel solarium uel cloacarium uel pro aquae forma.
继承人被强迫支付被遗赠土地过去欠缴的土地税、贡赋、地租、下水道使用费或输水管渠税。
§30.1.39.6Scio ex facto tractatum, cum quidam duos fundos eiusdem nominis habens legasset fundum Cornelianum et esset alter pretii maioris, alter minoris et heres diceret minorem legatum, legatarius maiorem: uolgo fatebitur utique minorem eum legasse, si maiorem non potuerit docere legatarius.
我知道有根据实际案例进行讨论的情况:当某人拥有两个同名的土地,并在遗赠“科尔内利乌斯土地”时,一个是高价的,另一个是低价的,继承人主张遗赠的是低价的,而受遗赠人主张是高价的。 人们通常会公认他遗赠的是低价的,除非受遗赠人能够证明是高价的。
§30.1.39.7Constat etiam res alienas legari posse, utique si parari possint, etiamsi difficilis earum paratio sit.
众所周知,他人的物也可以被遗赠,只要该物是可以取得的,即使取得它们很困难。
§30.1.39.8Si uero Sallustianos hortos, qui sunt Augusti, uel fundum Albanum, qui principalibus usibus deseruit, legauerit quis, furiosi est talia legata testamento adscribere.
但如果有人遗赠属于皇帝的萨卢斯特花园,或用于皇家用途的阿尔巴努姆土地,在遗言中写入此类遗赠简直是疯子的行为。
§30.1.39.9Item campum Martium aut forum Romanum uel aedem sacram legari non posse constat.
同样,众所周知战神广场、罗马广场或神圣庙宇是不能被遗赠的。
§30.1.39.10Sed et ea praedia Caesaris, quae in formam patrimonii redacta sub procuratore patrimonii sunt, si legentur, nec aestimatio eorum debet praestari, quoniam commercium eorum nisi iussu principis non sit, cum distrahi non soleant.
此外,凯撒的那些已并入皇室财产并由皇室财产代理人管辖的土地,如果被遗赠,其评估价值也不应当予以支付,因为除非有皇帝的命令,否则由于它们通常不被出售,因此它们没有交易的可能性。