[IULIANUS libro tertio digestorum. ] §3.3.75.prQui absentem emptorem eundemque possessorem fundi defendebat et iudicium nomine eius accipiebat, postulabat a uenditore fundi, ut ab eo defenderetur: uenditor desiderabat caueri sibi ratam rem emptorem habiturum: puto eum uenditori de rato satisdare debere, quia si fundum agenti restituerit, nihil prohibet dominum rem petere et cogi uenditorem rursus defendere.
[尤里安,《学说汇纂第三卷》]代理缺席的、同时也是土地占有者的买主进行辩护,并以其名义接受审判者,要求土地的卖主由其来对自己进行防卫。 卖主则希望得到保证,即买主将确认此事。 我认为,他应当就追认之事向卖主提供担保,因为如果他将土地返还给原告,没有任何东西阻止所有者请求该物,并迫使卖主再次进行防卫。