[IULIANUS libro primo ad edictum. ] §3.2.1.prPraetoris uerba dicunt: 'Infamia notatur qui ab exercitu ignominiae causa ab imperatore eoue, cui de ea re statuendi potestas fuerit, dimissus erit: qui artis ludicrae pronuntiandiue causa in scaenam prodierit: qui lenocinium fecerit: qui in iudicio publico calumniae praeuaricationisue causa quid fecisse iudicatus erit: qui furti, ui bonorum raptorum, iniuriarum, de dolo malo et fraude suo nomine damnatus pactusue erit: qui pro socio, tutelae, mandati, depositi suo nomine non contrario iudicio damnatus erit: qui eam, quae in potestate eius esset, genero mortuo, cum eum mortuum esse sciret, intra id tempus, quo elugere uirum moris est, antequam uirum elugeret, in matrimonium collocauerit: eamue sciens quis uxorem duxerit non iussu eius, in cuius potestate est: et qui eum, quem in potestate haberet, eam, de qua supra comprehensum est, uxorem ducere passus fuerit: quiue suo nomine non iussu eius in cuius potestate esset, eiusue nomine quem quamue in potestate haberet bina sponsalia binasue nuptias in eodem tempore constitutas habuerit.
[尤里安《告示注解》第一卷] 裁判官的告示文句说:‘下列之人被烙上名誉毁损之印:因耻辱原因而被皇帝或对该事项有决定权之人免除军职者;为戏剧技艺或朗诵之目的而登上舞台者;从事拉皮条(媒介卖淫)者;在公诉中被判决因诬告或诉讼欺诈而行事者;因盗窃、暴力抢夺财产、不法侵害、恶意及欺诈,以自己名义被判有罪或达成和解者;因合伙、监护、委任、寄托,以自己名义,在非反诉的诉讼中被判有罪者;在女婿死亡后,明知其已死,而在习惯上应当为丈夫服丧的期限内,于其服丧期满前,将处于其权力之下的女子许配结婚者;或明知此情,在未经其所隶属的权力人命令的情况下娶其为妻者;以及容许处于其权力之下的男子娶上述规定之女子为妻者;或以自己名义(在未经其所隶属的权力人命令的情况下),或以处于其权力之下的男子或女子名义,在同一时间内缔结并保持双重婚约或双重婚姻者。
’
’