[ULPIANUS libro sexto ad edictum. ] §3.2.2.prQuod ait praetor: 'qui ab exercitu dimissus erit': dimissum accipere debemus militem caligatum, uel si quis alius usque ad centurionem, uel praefectum cohortis uel alae uel legionis, uel tribunum siue cohortis siue legionis dimissus est.
[乌尔比安《告示注解》第六卷] 关于裁判官所说‘因军职被免除者’:我们应当将‘免职者’理解为普通士兵,或者指直到百夫长、步兵大队或骑兵大队或军团的长官、或步兵大队或军团的军事护民官,其他任何被免职之人。
hoc amplius Pomponius ait etiam eum, qui exercitui praeest, licet consularibus insignibus utitur, ignominiae causa ab imperatore missum hac nota laborare: ergo et si dux cum exercitui praeest dimissus erit, notatur, et si princeps dimiserit et adiecerit ignominiae causa se mittere, ut plerumque facit, non dubitabis et ex edicto praetoris eum infamia esse notatum: non tamen si citra indignationem principis successor ei datus est.
此外,蓬波尼乌斯说,即使是指挥军队之人,尽管他享有执政官的徽记,如果因耻辱原因而被皇帝免职,亦会遭受此项名誉毁损:因此,如果将领在指挥军队时被免职,他亦被烙上不名誉之印;如果元首将其免职并补充说自己是因耻辱原因而免其职(正如他通常所做的那样),你便不应怀疑根据裁判官的告示,他已被烙上名誉毁损之印。 然而,如果是在没有元首愤怒的情况下为其指定了继任者,则不在此列。
§3.2.2.1Exercitum autem non unam cohortem neque unam alam dicimus, sed numeros multos militum: nam exercitui praeesse dicimus eum, qui legionem uel legiones cum suis auxiliis ab imperatore commissas administrat: sed hic etiam eum, qui ab aliquo numero militum missus est, quasi ab exercitu missum sic accipiemus.
但是,我们所说的‘军队’并非指一个步兵大队或一个骑兵大队,而是指大量人数的士兵:因为我们说指挥军队之人,是指管辖皇帝所委任之一个或多个军团及其辅助部队之人。 但在此处,即使是从某一部分士兵中被免职之人,我们亦同样将其理解为如同从军队中被免职者。
§3.2.2.2'Ignominiae causa missum': hoc ideo adiectum est, quoniam multa genera sunt missionum.
‘因耻辱原因而免职者’:之所以添加此点,是因为免职有许多种类。
est honesta, quae emeritis stipendiis uel ante ab imperatore indulgetur: est causaria, quae propter ualetudinem laboribus militiae soluit: est ignominiosa.
有光荣免职,即在服役期满或在此之前由皇帝恩赐予以免职;有因故免职,即因健康原因免除其军事劳役;有耻辱免职。
ignominiosa autem missio totiens est, quotiens is qui mittit addidit nominatim ignominiae causa se mittere: semper enim debet addere, cur miles mittatur.
而只有当免除职务者具体说明自己是因耻辱原因而免其职时,才是耻辱免职:因为其必须始终说明免除该士兵职务的原因。
sed et si eum exauctorauerit, id est insignia militaria detraxerit, inter infames efficit, licet non addidisset ignominiae causa se eum exauctorasse.
但是,如果已将其革职,即剥夺其军事徽记,那么即使其未说明是因耻辱原因而将其革职,亦使其列入不名誉者之中。
est et quartum genus missionis, si quis euitandorum munerum causa militiam subisset: haec autem missio existimationem non laedit, ut est saepissime rescriptum.
还有第四种免职,即为了逃避公职而入伍者:而这种免职并不损害其声誉,正如在众多皇帝谕令中所极常回复的那样。
§3.2.2.3Miles, qui lege Iulia de adulteriis fuerit damnatus, ita infamis est, ut etiam ipsa sententia eum sacramento ignominiae causa soluat.
因《尤里乌斯通奸法》而被判有罪的士兵,其不名誉的程度以至于判决本身便因耻辱原因而解除其军事誓言。
§3.2.2.4Ignominia autem missis neque in urbe neque alibi, ubi imperator est, morari licet.
因耻辱而被免职者既不许在罗马城内,亦不许在皇帝所在的任何其他地方逗留。
§3.2.2.5Ait praetor: 'qui in scaenam prodierit, infamis est'.
裁判官说:‘登上舞台者是不名誉的。
scaena est, ut Labeo definit, quae ludorum faciendorum causa quolibet loco, ubi quis consistat moueaturque spectaculum sui praebiturus, posita sit in publico priuatoue uel in uico, quo tamen loco passim homines spectaculi causa admittantur.
’如拉贝奥所定义,舞台是指为了进行演剧,在公共或私人场所,或在街区中,无论何处,只要有人为了展示自己而站立并活动,且人们为了看戏而随处被接纳入内的地方所设置之物。
eos enim, qui quaestus causa in certamina descendunt et omnes propter praemium in scaenam prodeuntes famosos esse Pegasus et Nerua filius responderunt.
因为佩加苏斯与小涅尔瓦解答说,那些为了营利而参加竞技者,以及所有为了报酬而登上舞台者,都是名誉毁损者。