[PAULUS libro singulari de iure codicillorum. ] §29.7.8.prConficiuntur codicilli quattuor modis: aut enim in futurum confirmantur aut in praeteritum aut per fideicommissum testamento facto aut sine testamento.
[保罗,其《遗嘱补遗法》单卷本] 遗嘱补遗以四种方式制作:因为它们要么针对未来被确认,要么针对过去被确认,要么在制作遗嘱后通过信托[赠予],要么在没有遗嘱的情况下[赠予]。
§29.7.8.1Sed ideo fideicommissa dari possunt ab intestato succedentibus, quoniam creditur pater familias sponte sua his relinquere legitimam hereditatem.
但是,信托之所以可以由无遗嘱继承人给予,是因为人们相信,家长是自愿将法定遗产留给他们的。
§29.7.8.2Codicilli totiens ualent, quotiens quis testamentum quoque facere possit.
遗嘱补遗仅在一个人也能制作遗嘱时才有效。
non tamen hoc ita intellegemus, ut exigamus potuisse eum eo tempore, quo scribit eos codicillos, testamentum facere: quid enim, si sufficientium testium facultatem non habuit? sed si iure testamenti factionem habuit.
然而,我们不应将其理解为要求他在书写这些遗嘱补遗时能够制作遗嘱:因为,如果他没有机会获得足够数量的证人呢? 而应是,如果他在法律上享有制作遗嘱的能力。
§29.7.8.3Si post factum testamentum codicillos quis confirmauerit, deinde adrogandum se praebuerit et ibi codicillos fecerit atque ita emancipatus decesserit, quaeritur, an ex codicillis legata debeantur: nam et testamentum ualet, sed eo tempore eos fecit, quo testamenti factionem non habuit.
如果某人在制作遗嘱后确认了遗嘱补遗,接着同意自己被收养(arrogatio),并在该状态下制作了遗嘱补遗,然后被释放(emancipatio)并去世,人们会问,是否应当履行遗嘱补遗中的遗赠:因为遗嘱虽然也有效,但他是在不享有制作遗嘱能力的时间制作了那些遗嘱补遗。
nec similis est muto, qui recte codicillos confirmauerit: licet enim is testamentum facere non possit, tamen testamentum quod ante fecerat in eodem statu est, huius autem testamentum sublatum est et de alienis quodammodo rebus testatur.
他也不类似于一个合法确认了遗嘱补遗的哑巴:因为尽管哑巴不能制作遗嘱,但他之前制作的遗嘱仍处于相同状态,而此人的遗嘱已被撤销,且他在某种程度上是在对别人的财产进行遗言。
sed dicemus codicillos ualere: nam et si postumus natus ruperit testamentum et decesserit, nihilo minus codicilli ualent.
但我们将说,遗嘱补遗是有效的:因为即使因死后出生子(postumus)出生而推翻了遗嘱并去世,遗嘱补遗也同样有效。
§29.7.8.4Si miles testamentum quidem ante militiam, sed codicillos in militia fecerit, an iure militari ualeant codicilli, quaeritur, quoniam testamentum iure communi ualet, nisi si militiae tempore signauit uel quaedam adiecerit.
如果一名军人在服役前制作了遗嘱,但在服役期间制作了遗嘱补遗,人们会问,该遗嘱补遗是否根据军事法有效,因为该遗嘱是根据市民法有效的,除非他在服役期间对其进行了封印或作了某些添加。
certe codicilli militiae tempore facti non debent referri ad testamentum, sed iure militari ualent.
当然,在服役期间制作的遗嘱补遗不应当被关联回遗嘱,但它们根据军事法是有效的。
§29.7.8.5Si ei seruo, qui testamento legatum acceperit, libertas codicillis detur, utile legatum esse dicemus, quasi ab initio constiterit legatum.
如果通过遗嘱补遗将自由给予了在遗嘱中接受了遗赠的奴隶,我们将说该遗赠有效,就好像该遗赠从一开始就已成立一样。
§29.7.8.6Si quis certi generis codicillos confirmauerit, puta 'quos nouissimos fecero', non utique statim quae codicillis dantur consistere uidebuntur, quamdiu alii quoque fieri possint, et ideo si alii postea fiant, legata in prioribus data non ualebunt.
如果某人确认了特定种类的遗嘱补遗,例如‘我最后制作的那些’,只要还可以制作其他遗嘱补遗,那么通过这些遗嘱补遗所给予的内容当然不会被视为立即成立,因此如果以后制作了其他遗嘱补遗,则先前遗嘱补遗中给予的遗赠将无效。