[IDEM libro secundo regularum. ]
[同上,其《规则集》第二卷] 某些事项不追溯至遗嘱补遗的确认。
§29.7.7.prQuaedam non referuntur ad confirmationem codicillorum, ueluti si ante captiuitatem quis codicillos confirmauerit et in captiuitate codicillos scribat: nam non ualent.
例如,某人在被俘前确认了遗嘱补遗,而在被俘期间书写了遗嘱补遗:因为它们无效。
idem est, si aliquo modo ius testamenti faciendi desierit habere.
如果他以任何方式不再享有制作遗嘱的权利,也是同样的情况。
§29.7.7.1Praeterea in illis, quae non iuris, sed facti sunt, non est perinde habendum quod codicillis scribitur, atque si ubi confirmatio scriptum fuisset: ueluti si ita in codicillis scriptum erit: 'uestem quae mea est', codicillorum tempus spectandum, non quo confirmantur: item 'si Titius uiuus est' uel 'si tot annis est', codicillis legauit Seio, tempus codicillorum, non quo tempore fit testamentum, spectandum.
此外,在那些不属于法律问题而属于事实问题的事项中,遗嘱补遗中所写的内容,不应被视为与在确认书写之时所写的内容相同。 例如,如果在遗嘱补遗中写道:‘属于我的衣服’,应当看遗嘱补遗的时间,而不是它们被确认的时间;同样,如果他通过遗嘱补遗向塞尤斯遗赠‘如果蒂蒂乌斯活着’或‘如果[他]有这么多岁’,应当看遗嘱补遗的时间,而不是制作遗嘱的时间。