[IDEM libro septimo ad Sabinum. ] §29.4.2.prLicet pro herede gerere non uideatur, qui pretio accepto praetermisit hereditatem, tamen dandam in eum actionem exemplo eius, qui omissa causa testamenti ab intestato possidet hereditatem, diuus Hadrianus rescripsit: proinde legatariis et fideicommissariis tenebitur.
[同上著《萨宾注解》第七卷] 即使接受对价而放弃遗产的人不被视为作为继承人行事,然而,神君哈德良仍发出敕答:应当仿照放弃遗嘱事由而因无遗嘱占有遗产之人的先例,允许对他提起诉讼;因此,他对受遗赠人和信托遗赠受取人承担责任。
§29.4.2.1Sed utrum ab eo erit incipiendum et sic ad heredem ueniendum an conuertemus ordinem? mihi uidetur humanior esse haec sententia, ut possessor hereditatis prior excutiatur, maxime si lucratiuam habet possessionem.
但是,我们应当从他开始,然后以此归向继承人,还是应当颠倒这一顺序? 在我看来,以下观点更为温和:遗产的占有者应当首先被追索,尤其是如果他拥有无偿的占有。