Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §29.4.1.pr-29.4.1.13

逃避遗赠而伪称无遗嘱继承者的履行义务

第 4515 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

乌尔比安阐述了法务官的告示,该告示旨在保护死者的意愿,规定对于恶意放弃遗嘱继承而以无遗嘱继承人身份占有财产、或通过欺诈手段避免占有以逃避遗赠义务的人,强制其履行遗赠,并详细讨论了其具体适用条件。

[ULPIANUS libro quinquagesimo ad edictum. ] §29.4.1.prPraetor uoluntates defunctorum tuetur et eorum calliditati occurrit, qui omissa causa testamenti ab intestato hereditatem partemue eius possident ad hoc, ut eos circumueniant, quibus quid ex iudicio defuncti deberi potuit, si non ab intestato possideretur hereditas, et in eos actionem pollicetur.
[乌尔比安著《告示注解》第五十卷] 法务官保护死者的遗愿,并打击那些放弃遗嘱事由、因无遗嘱而占有遗产或其部分之人的诡计,这些人这样做是为了欺诈那些在遗产不因无遗嘱而被占有的情况下本可根据死者的意思获得某些给付的人;法务官承诺对他们提起诉讼。
§29.4.1.1Et parui refert, utrum quis per semet ipsum an per alium adquirere potuit hereditatem: nam quomodocumque potuit, si non adquisiit hereditatem, in ea causa est, ut incidat in edictum praetoris:
一个人是通过自己还是通过他人能够取得遗产,这并不重要;因为无论以何种方式能够取得,如果他没有取得遗产,他就处于适用法务官告示的境地。
§29.4.1.2praetermittere autem causam testamenti uidetur, qui, cum posset iubere, noluit id facere.
但是,在能够下达命令时却不愿这样做的人,被视为放弃了遗嘱的事由。
§29.4.1.3Quid ergo si seruus eius cum iuberetur adire hereditatem, dicto audiens non fuit? sed compellendus est seruus hoc facere ideoque dominus ab intestato ueniens incidit in edictum.
那么,如果他的奴隶在被命令接受遗产时,不听从命令怎么办? 但奴隶应该被强迫这样做,因此,通过无遗嘱继承方式取得遗产的主人,将适用该告示。
§29.4.1.4Sin autem nec certioratus est dominus a seruo et postea ipse ab intestato possedit hereditatem, non debet incidere in edictum, nisi si fingit ignorantiam.
但如果主人未受到奴隶通知,且随后其自身因无遗嘱而占有了遗产,则他不应适用该告示,除非他是假装不知情。
§29.4.1.5Si proponatur idem et institutus et substitutus et praetermiserit institutionem, an incidat in edictum, quaeritur.
如果同一个人既被指定为继承人又被指定为替补继承人,且他放弃了指定的继承,是否适用该告示,对此存有疑问。
et non puto incidere, quasi testator hanc ei dederit facultatem, qui eum substituit.
我认为他不适用,就好像替代他的立遗嘱人赋予了他这种选择权一样。
§29.4.1.6Praetermittere est causam testamenti, si quis repudiauerit hereditatem.
放弃遗嘱的事由,是指某人拒绝了遗产。
§29.4.1.7Qui sunt in potestate statim heredes sunt ex testamento nec quod se abstinere possunt, quicquam facit.
处于权力之下的人依遗嘱立即成为继承人,他们可以拒绝继承这一事实并不产生任何影响。
quod si postea miscuerunt, ex testamento uidentur heredes: nisi si abstinuerint quidem se testamento, uerum ab intestato petierint bonorum possessionem: hic enim incident in edictum.
但如果他们事后干预了遗产,则被视为依遗嘱的继承人;除非他们确实拒绝了依遗嘱继承,却因无遗嘱而请求占有遗产,因为在这种情况下,他们将适用该告示。
§29.4.1.8Qui sub condicione institutus heres potuit parere condicioni nec paruit, cum condicio talis sit, ut in arbitrio sit heredis instituti, deinde ab intestato possideat hereditatem, debebit edicto teneri, quia eiusmodi condicio pro pura debet haberi.
在附条件被指定为继承人的人能够履行条件而未履行的情况下,如果该条件属于依被指定继承人的裁量决定,且随后他因无遗嘱而占有遗产,则他应当受该告示的拘束,因为此类条件应当被视为无条件。
§29.4.1.9Non quaerimus, qui praetermissa causa testamenti ab intestato hereditatem possideant, utrum iure legitimo possideant an non: nam quoquo iure possideant hereditatem uel partem eius, conueniri ex edicto poterunt, utique si non ex alia causa possideant: ut puta si quis omisit quidem hereditatem, sed ex causa fideicommissi possidet missus in possessionem fideicommissorum seruandorum causa: uel si proponas eum crediti seruandi causa uenisse in possessionem: nam nec ex hac causa legatariis respondere cogetur.
我们不追问那些放弃遗嘱事由、因无遗嘱而占有遗产的人,是否依法律权利占有;因为无论他们依何种权利占有遗产或其部分,他们都可以根据告示被起诉,至少在他们并非基于其他原因而占有的情况下:例如,如果有人确实放弃了遗产,但基于信托遗赠的原因,为了保全信托遗赠而被准予占有而占有;或者如果你假设他是为了保全债权而进入占有;因为基于这些原因,他不会被强迫对受遗赠人承担责任。
totiens igitur edictum praetoris locum habebit, quotiens aut quasi heres legitimus possidet aut quia bonorum possessionem accipit ab intestato aut si forte quasi praedo possideat hereditatem fingens sibi aliquem titulum ab intestato possessionis: quocumque enim modo hereditatem lucrifacturus quis sit, legata praestabit, sane interueniente cautione 'euicta hereditate legata reddi'.
因此,法务官的告示仅在以下情况下适用:或者作为法定继承人占有,或者因为接受了无遗嘱的遗产占有,或者如果某人假装拥有无遗嘱占有的某种权源而作为强占者占有遗产;因为无论以何种方式能从遗产中获利的人,都必须给付遗赠,当然,这要以提供“若遗产被追夺则返还遗赠”的担保为条件。
§29.4.1.10Et si non possideat quis hereditatem, dolo autem malo fecerit quo minus possideat, eueniet, ut perinde teneatur atque si hereditatem adisset.
此外,如果某人未占有遗产,但因恶意而致使其不占有,其结果是,他将承担责任,犹如他已接受遗产一样。
§29.4.1.11Dolo autem malo fecisse uidetur quo minus possideat, qui ad alium transtulit possessionem per fraudem, ut legatarii ceterique qui quid in testamento acceperunt careant his quae sibi relicta sunt.
而被视为因恶意而致使其不占有的人,是指通过欺诈将占有转移给他人,从而使受遗赠人以及其他在遗嘱中获得某些给付的人失去留给他们的东西的人。
§29.4.1.12Sane quaestionis fuit, utrum is demum dolo malo facere uideatur quo minus possideat, qui per dolum eam possessionem dimittat, quam aliquando habuit, an uero is quoque, qui hoc ipsum malitiose fecit, ne ab initio possidere inciperet.
确实,曾存有疑问的是:是否仅有那些因恶意而放弃其曾经拥有的占有的人,才被视为恶意致使其不占有,还是那些为了从一开始就不开始占有而蓄意行事的人也同样被如此视为。
Labeo sibi uideri ait non minus delinquere eum, qui non incipiat possidere, quam eum qui desinat: quae sententia optinet.
拉贝奥说,在他看来,不开始占有的人所犯的过错不亚于停止占有的人;这一观点得到了公认。
§29.4.1.13Si quis per fraudem omiserit hereditatem, ut ad legitimum perueniat, legatorum petitione tenebitur.
如果有人通过欺诈放弃了遗产,以便遗产归于法定继承人,他将受受遗赠人的请求所拘束。

词汇与语法注释

  1. §29.4.1.promissa causa testamenti — 夺格绝对结构,意为“放弃遗嘱的事由(即指定的继承权)”。指拒绝依遗嘱继承,却以无遗嘱继承人的身份占有财产,从而企图逃避遗嘱中所设定的遗赠等义务的行为。
  2. §29.4.1.7nec quod se abstinere possunt, quicquam facit — 意为“即使他们可以拒绝继承,这也毫无影响”。quod引导的名词性从句作主语,“quicquam facit”在否定词“nec”的作用下,表示“产生任何效果/影响”。
  3. §29.4.1.9utique si non ex alia causa possideant — 意为“至少在他们并非基于其他原因(权源)而占有的情况下”。“utique”表示“至少、特别是”,修饰条件从句“si non...”,从而限制了告示的适用范围。
  4. §29.4.1.10dolo autem malo fecerit quo minus possideat — 意为“若因恶意而致使其不占有”。“facio quo minus (+ 虚拟式)”结构表示“使……不发生”或“妨碍……之行为”。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §29.4.1.pr-29.4.1.13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:29.4.1.pr-29.4.1.13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。