[FLORENTINUS libro decimo institutionum.
[弗洛伦蒂努斯,著于《法学阶梯》第十卷。
] §29.1.24.prDiuus Traianus Statilio Seuero ita rescripsit: 'Id priuilegium, quod militantibus datum est, ut quoquo modo facta ab his testamenta rata sint, sic intellegi debet, ut utique prius constare debeat testamentum factum esse, quod et sine scriptura et a non militantibus fieri potest.
] 神君图拉真给斯塔提利乌斯·塞维鲁的敕答如下:“授予服兵役者的那项特权,即他们以任何方式所立的遗嘱皆为有效,应当如此理解:无论如何,首先必须确立已立下遗嘱这一事实,而这既可以在没有书面形式的情况下进行,也可以由非服兵役者进行。
si ergo miles, de cuius bonis apud te quaeritur, conuocatis ad hoc hominibus, ut uoluntatem suam testaretur, ita locutus est, ut declararet, quem uellet sibi esse heredem et cui libertatem tribuere: potest uideri sine scripto hoc modo esse testatus et uoluntas eius rata habenda est.
因此,如果其财产在你处被提起诉讼的军人,为了表明自己的遗愿而为此召集了人们,如此发言以表明他希望谁成为自己的继承人,以及向谁授予自由:可以认为他已通过这种方式以非书面形式立下遗嘱,且其遗愿应当被视为有效。
Ceterum si, ut plerumque sermonibus fieri solet, dixit alicui: 'ego te heredem facio', aut tibi bona mea relinquo', non oportet hoc pro testamento obseruari.
可是,如果像日常谈话中经常发生的那样,他对某人说:‘我立你为继承人’,或者‘我把我的财产留给你’,则不应当将此视为遗嘱而予以遵守。
nec ullorum magis interest, quam ipsorum, quibus id priuilegium datum est, eiusmodi exemplum non admitti: alioquin non difficulter post mortem alicuius militis testes existerent, qui adfirmarent se audisse dicentem aliquem relinquere se bona cui uisum sit, et per hoc iudicia uera subuertuntur'.
并且,不准许此类先例,对任何人的利益而言,都不如对那些被授予该特权的人自身的利益更为重要:否则,在某位军人死后,不难会出现一些证人,他们声称曾听到该军人说将自己的财产留给任何他中意的人,并由此颠覆真实的裁判。 ”