Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §28.7.8.pr-28.7.8.8

裁判官告示对宣誓条件的免除及其适用范围

第 4328 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

讨论了裁判官告示对要求宣誓的条件(宣誓条件)予以免除的规定、其适用范围(遗赠、信托遗赠、因死赠与等),以及宣誓履行可行性和免除程序性质。

[ULPIANUS libro quinquagesimo ad edictum.
[乌尔比安,在《告示注解》第五十卷。
] §28.7.8.prQuae sub condicione iurisiurandi relinquuntur, a praetore reprobantur: prouidit enim, ne is, qui sub iurisiurandi condicione quid accepit, aut omittendo condicionem perderet hereditatem legatumue aut cogeretur turpiter accipiendi condicionem iurare.
] 在宣誓条件之下所留下的东西,会被裁判官所否定:因为裁判官作出了规定,免得那些在宣誓条件之下接受了某种利益的人,要么因未履行该条件而失去遗产或遗赠,要么为了接受该利益而被强迫进行不体面的宣誓。
uoluit ergo eum, cui sub iurisiurandi condicione quid relictum est, ita capere, ut capiunt hi, quibus nulla talis iurisiurandi condicio inseritur, et recte: cum enim faciles sint nonnulli hominum ad iurandum contemptu religionis, alii perquam timidi metu diuini numinis usque ad superstitionem, ne uel hi uel illi aut consequerentur aut perderent quod relictum est, praetor consultissime interuenit.
因此,裁判官意图使那些在宣誓条件之下被留下某些利益的人,如同那些未被植入任何此类宣誓条件的人一样去接受它,这无疑是正确的:因为有些人由于对宗教的轻蔑而容易宣誓,而另一些人则由于对神明威能的恐惧而极度胆怯乃至流于迷信,为了不使前者或后者获得或失去所留下的利益,裁判官极其明智地进行了干预。
etenim potuit is, qui uoluit factum, quod religionis condicione adstringit sub condicione faciendi relinquere: ita enim homines aut facientes admitterentur aut non facientes deficerentur condicione. H
因为,事实上,若有人希望某项行为被履行,而他用宗教条件予以约束,他本可以在“做某事”的条件之下留下它:因为这样一来,人们要么通过履行而被准予接受,要么因未履行而无法满足条件。
§28.7.8.1oc edictum etiam ad legata pertinet, non tantum ad heredum institutionem.
该告示不仅适用于继承人的设立,也适用于遗赠。
§28.7.8.2In fideicommissis quoque oportebit eos, qui de fideicommisso cognoscunt, subsequi praetoris edictum eapropter, quia uice legatorum funguntur.
在信托遗赠中,审理信托遗赠案件的人也应当遵循裁判官的告示,因为信托遗赠起到了遗赠的作用。
§28.7.8.3Et in mortis causa donationibus dicendum est edicto locum esse, si forte quis cauerit, nisi iurasset se aliquid facturum, restituturum quod accepit: oportebit itaque remitti cautionem.
在因死赠与中,也应当认为该告示有适用的余地,如果有人恰好保证,除非他宣誓将做某事,否则他将返还其所收到的东西:因此,应当免除该保证。
§28.7.8.4Si quis sub iurisiurandi condicione et praeterea sub alia sit institutus, huic uidendum est an remittatur condicio: et magis est, ut remitti iurisiurandi condicio debeat, licet alii condicioni parendum habeat.
如果某人在宣誓条件之下,且此外还在另一条件之下被设立,对该人应当考虑该条件是否被免除:而更合理的观点是,尽管他必须遵守另一条件,但宣誓条件仍应当被免除。
§28.7.8.5Sed si sub iurisiurandi condicione sit institutus aut si decem milia dederit, hoc est alternata condicione, ut aut pareat condicioni aut iuret aliud quid, uidendum, numquid remitti ei condicio non debet, quia potest alteri condicioni parendo esse securus.
但如果他在宣誓条件之下,或者在他给予一万(即在选择性条件之下,从而使他要么遵守该条件,要么宣誓做其他某事)的情形下被设立,应当考虑是否不应当对他免除该条件,因为他可以通过遵守另一条件而获得保障。
sed est uerius remittendam condicionem, ne alia ratione condicio alia eum urgeat ad iusiurandum.
但更真实的观点是,该条件应当予以免除,以免在另一种情况下,另一条件迫使他进行宣誓。
§28.7.8.6Quotiens heres iurare iubetur daturum se aliquid uel facturum: quod non improbum est, actiones hereditarias non alias habebit, quam si dederit uel fecerit id, quod erat iussus iurare.
每当继承人被命令宣誓他将给付或做某事时:只要这并非不正当之事,他只有在给付了或履行了那项被命令宣誓的事情时,才能获得继承诉权。
§28.7.8.7Mortuo autem uel manumisso Sticho uiuo testatore qui ita heres institutus est, si iurasset se Stichum manumissurum, non uidebitur defectus condicione heres, quamuis uerum sit compellendum eum manumittere, si uiueret.
但是在遗嘱人还活着时,若斯蒂克斯死亡或被释放,而有人以此种方式被设立为继承人:“若他宣誓他将释放斯蒂克斯”,即使如果斯蒂克斯还活着他确实应该被强迫释放他,该继承人也不会被视为未满足条件。
idem est et si ita heres institutus esset quis: 'Titius heres esto ita, ut Stichum manumittat' aut 'Titio centum ita lego, ut Stichum manumittat'.
如果有人被如此设立为继承人,情况也是相同的:“提修斯为继承人,条件是他释放斯蒂克斯”或者“我遗赠提修斯一百,条件是他释放斯蒂克斯”。
nam mortuo Sticho nemo dicet summouendum eum: non uidebitur enim defectus condicione, si parere condicioni non possit: implenda est enim uoluntas, si potest.
因为如果斯蒂克斯死了,没有人会说提修斯应当被排除:因为如果他不能遵守条件,他不会被视为未满足条件:因为只要可能,意愿就应当得到履行。
§28.7.8.8De hoc iureiurando remittendo non est necesse adire praetorem: semel enim in perpetuum a praetore remissum est nec per singulos remittendum.
关于免除该宣誓,没有必要请求裁判官:因为裁判官已一次性且永久性地予以免除,而不需要针对每个具体情况予以免除。
et idcirco ex quo dies legati cesserit, remissum uidetur etiam ignorante scripto herede.
因此,自遗赠期日届至之时起,即使指定的继承人不知情,该条件也被视为已予免除。
ideoque in herede legatarii recte probatur, ut post diem legati cedentem si decesserit legatarius, debeat heres eius actione de legato uti, quasi pure legato relicto ei cui heres exstiterat.
因此,在受遗赠人的继承人的情况下,正确地被认可的是,如果在遗赠期日届至后受遗赠人死亡,其继承人应当行使关于遗赠的诉权,就好像无条件地向他所继承的受遗赠人留下了遗赠一样。

词汇与语法注释

  1. §28.7.8.prturpiter accipiendi condicione iurare — 副词 turpiter 修饰动词 iurare(宣誓),意为“为了接受[遗产/遗赠]条件的缘故,而被强迫进行不体面的宣誓”。动名词 accipiendi 的宾语在上下文中是显而易见的,因而被省略。
  2. §28.7.8.3nisi iurasset se aliquid facturum, restituturum quod accepit — 这是一个说明保证(cautio)内容的对格不定式句(restituturum [esse]),其中嵌入了一个否定条件从句(nisi iurasset...)。整体构成一个双重条件结构:“除非他宣誓将做某事(nisi iurasset),否则他将返还所收到的东西(restituturum)”。
  3. §28.7.8.5ne alia ratione condicio alia eum urgeat ad iusiurandum — 主语是 condicio alia(另一条件),而 alia ratione 是一个意为“以另一种方式/基于另一理由”的副词短语。这解释了应当免除该条件的法律逻辑,以免在选择性条件(宣誓或给付)中,由于某种原因,另一给付条件间接地促使或强迫他进行宣誓。
  4. §28.7.8.7Titius heres esto ita, ut Stichum manumittat — 尽管使用了 "ita, ut" 句式,但此处它并不引导一个简单的结果从句,而是表示附随于继承人设立的“负担/方式”(modus),意为“在释放斯蒂克斯的条件/要求下”。
  5. §28.7.8.8quasi pure legato relicto ei cui heres exstiterat — pure 是意为“无条件地”的副词。夺格绝对结构 "legato relicto"(在留有遗赠的情况下)受到 quasi 的修饰,意为“就好像无条件地留下了遗赠一样”。"ei cui heres exstiterat" 则指明了该继承人继承了原受遗赠人(ei)的关系。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §28.7.8.pr-28.7.8.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:28.7.8.pr-28.7.8.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。