Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §28.6.41.pr-28.6.41.8

共同继承人及未成年人的替换继承与条件

第 4313 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

帕皮尼安阐述了关于共同继承人及未成年人之替换继承(以及相关信托)的有效性、条件成就、遗嘱解释和瑕疵等方面的法律意见。

[IDEM libro sexto responsorum. ] §28.6.41.prCoheredi substitutus priusquam hereditatem adiret aut condicio substitutionis existeret, uita decessit.
[同人,摘自《解答集》第六卷] 被指定为共同继承人之替换继承人的人,在接受继承前,或在替换条件成就前去世了。
ad substitutum eius, siue ante substitutionem siue postea substitutus sit, utraque portio pertinebit nec intererit, prior substitutus post institutum an ante decedat.
对于他的替换继承人,无论是在该替换(事由发生)之前还是之后被指定的,两个持分都将归属于他;而且,前一个替换继承人是在指定继承人之后还是之前去世,并无影响。
§28.6.41.1Ex uerbis 'eosque inuicem substituo' non adeuntis portio scriptis heredibus pro modo sibi uel alii quaesitae portionis defertur.
根据“我指定他们互为替换继承人”的字句,未接受继承之人的持分,将按其自身或为他人所取得之持分的比例,分配给被指定的继承人们。
§28.6.41.2Cum filiae uel nepoti, qui locum filii tenuit aut post testamentum coepit tenere, parens substituit, si quis ex his mortis quoque tempore non fuit in familia, substitutio pupillaris fit irrita.
当父母为女儿或孙子(其占有子的地位,或在遗嘱后开始占有该地位)指定替换继承人时,如果这些人中有人在(父母)死亡时也不在家族(家权)中,则未成年人替换继承即归于无效。
§28.6.41.3Quod si heredem filium pater rogauerit, si impubes diem suum obierit, Titio hereditatem suam restituere, legitimum heredem filii salua Falcidia cogendum patris hereditatem ut ab impubere fideicommisso post mortem eius dato restituere placuit, nec aliud seruandum, cum substitutionis condicio puberem aetatem uerbis precariis egreditur.
但如果父亲请求作为继承人的儿子,在未成年夭折时将自己的遗产归还给提修斯,则已确定,在保留法尔基迪乌斯份额的前提下,儿子的法定继承人应被强制作出归还,如同这是该未成年人死后被赋予的信托遗产一样;即使通过祈使性词句,替换的条件超出了成年年龄,也同样应当遵守这一规则。
quae ita locum habebunt, si patris testamentum iure ualuit: alioquin si non ualuit, ea scriptura, quam testamentum esse uoluit, codicillos non faciet, nisi hoc expressum est.
这些规定只有在父亲的遗言在法律上有效时才能适用:否则,如果该遗言无效,除非有明示,他所希望作为遗嘱的该文书将不构成补缺遗嘱。
nec fideicommisso propriae facultates filii tenebuntur, et ideo, si pater filium exheredauerit et ei nihil reliquerit, nullum fideicommissum erit: alioquin, si legata uel fideicommissa filius acceperit, intra modum eorum fideicommissum hereditatis a filio datum citra Falcidiae rationem debebitur.
而且,儿子自己的财产将不因信托而受约束,因此,如果父亲剥夺了儿子的继承权且未给他留下任何东西,则该信托不成立;在另一种情况下,如果儿子接受了遗赠或信托,则在该范围内,由儿子给出的遗产信托,将在不考虑法尔基迪乌斯法的情况下予以履行。
§28.6.41.4Qui discretas portiones coniunctis pluribus separatim dedit ac post omnem institutionis ordinem ita scripsit: 'quos heredes meos inuicem substituo', coniunctos primo loco uice mutua substituere uidetur: quibus institutionum partes non agnoscentibus ceteros omnes coheredes admitti.
将不同的持分分别给予数个共同继承人,并在所有继承人指定步骤之后写道:“我指定这些我的继承人们互为替换继承人”的人,被视为首先让这些共同继承人相互替换:当他们不接受指定的份额时,所有其他共同继承人均被准许加入。
§28.6.41.5Qui patrem et filium pro parte heredes instituerat et inuicem substituerat, reliquis coheredibus datis post completum assem ita scripsit: 'hos omnes inuicem substituo'.
将父亲和儿子指定为一部分持分的继承人并使其互为替换,在指定其余共同继承人以补满整个财产(阿斯)后,写道:“我指定这所有人互为替换继承人”。
uoluntatis fit quaestio, commemoratione omnium patrem et filium substitutioni coheredum miscuisset an eam scripturam ad ceteros omnes transtulisset: quod magis uerisimile uidetur propter specialem inter patrem et filium substitutionem.
此处产生遗嘱人意图的问题:他是通过提及“所有人”而将父亲和儿子混入共同继承人的替换中,还是将该文字仅移转给其他所有人。 由于父亲和儿子之间存在特别的替换关系,后一种情况似乎更为可能。
§28.6.41.6Coheres impuberi filio datus eidemque substitutus legata e secundis tabulis relicta perinde praestabit, ac si pure partem et sub condicione partem alteram accepisset.
被指定为未成年儿子的共同继承人并作为其替换继承人的人,应当履行第二遗嘱(副板)中留下的遗赠,如同他无条件地接受了其中一份额,并有条件地接受了另一份额。
non idem seruabitur alio substituto: nam ille Falcidiae rationem induceret quasi plane sub condicione primis tabulis heres institutus, tametsi maxime coheres filio datus quadrantem integrum optineret.
对于其他替换继承人,则不遵守同样的规定:因为那人会引入法尔基迪乌斯法的计算,如同在第一遗嘱(主板)中完全有条件地被指定为继承人一样,即便被指定给儿子的共同继承人获得了完整的四分之一持分。
nam et cum legatum primis tabulis Titio datur, secundis autem tabulis eadem res Sempronio, Sempronius quandoque Titio concurrit.
因为即使当遗赠在第一遗嘱中被给予提修斯,而在第二遗嘱中将同一物给予塞姆普罗尼乌斯时,塞姆普罗尼乌斯有时也会与提修斯相竞争。
§28.6.41.7Cum pater impuberi filiae, quae nouissima diem suum obisset, tabulas secundas fecisset et impubes filia superstite sorore pubere uita decessisset, irritam esse factam substitutionem placuit, in persona quidem prioris, quia non nouissima decessit, in alterius uero, quia puberem aetatem compleuit.
当父亲为最后一个去世的未成年女儿制作第二遗嘱,而该未成年女儿在成年姐妹仍生存的情况下去世时,已确定该替换指定已失效:对于前者而言,是因为她并非最后一个去世,而对于后者,则是因她已达到成年年龄。
§28.6.41.8Non uideri cum uitio factam substitutionem his uerbis placuit: 'ille filius meus si (quod abominor) intra pubertatis annos decesserit, tunc in locum partemue eius Titius heres esto', non magis quam si post demonstratam condicionem sibi heredem esse substitutum iussisset: nam et qui certae rei heres instituitur coherede non dato, bonorum omnium hereditatem optinet.
已确定,用以下字句作出的替换并不被视为带有瑕疵:“如果我的那个儿子(这是我所厌恶的)在成年年龄之前去世,那么提修斯在其地位或其持分上成为继承人”,这与在表明条件后,命令将一继承人替换给自己并无不同:因为即使在没有给出共同继承人的情况下被指定为特定物继承人的人,也获得全部财产的继承。

词汇与语法注释

  1. 28.6.41.prCoheredi substitutus — 被指定为共同继承人之替换继承人的人(主语)。`Coheredi` 是取决于 `substitutus` 的与格。这一分词具有名词性功能,指代被指定为替换继承人的人。
  2. 28.6.41.3legitimum heredem filii salua Falcidia cogendum patris hereditatem ut ab impubere fideicommisso post mortem eius dato restituere placuit — 以 `placuit` 为主动词的宾格加不定式(A.C.I.)结构。主语为宾格的 `legitimum heredem`,引向不定式 `cogendum [esse] ... restituere`。`ut ab impubere ... dato` 为比较从句,意为“如同该未成年人死后被赋予的信托一样”,以此规定归还的性质。
  3. 28.6.41.4quibus institutionum partes non agnoscentibus — 夺格绝对(ablative absolute)结构。`quibus` 是连接性关系代词,指代前文的 `coniunctos`。整句意为“在他们(共同继承人)不接受指定份额的情况下”。
  4. 28.6.41.5uoluntatis fit quaestio, commemoratione omnium patrem et filium substitutioni coheredum miscuisset an eam scripturam ad ceteros omnes transtulisset — 由 `an` 连接的两句(`miscuisset` 与 `transtulisset`)作为间接疑问句,取决于 `uoluntatis fit quaestio`(“遗嘱人意图的问题产生”)。虚拟式过去完成时表达了遗嘱人关于过去行为的主观意图。
  5. 28.6.41.6tametsi maxime coheres filio datus quadrantem integrum optineret — 由让步连词 `tametsi`(“即使”、“纵然”)引导的从属句。`optineret` 使用虚拟式未完成过去时,表示对当前情况的假设或可能性的保留。
  6. 28.6.41.8non magis quam si post demonstratam condicionem sibi heredem esse substitutum iussisset — 使用比较表达 `non magis quam si`(“并不多于如果”、“与……无异”)的结构。`iussisset` 为虚拟式过去完成时,作为条件从句的一部分,指示过去的反事实或假设性情况。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §28.6.41.pr-28.6.41.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:28.6.41.pr-28.6.41.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。