[IDEM libro primo definitionum. ] §28.6.42.prQui duos impuberes filios heredes reliquerat, ita substituit, si ambo mortui essent: deinde pueri post mortem patris simul perierunt: duae hereditates substituto deferuntur.
[同人,摘自《定义集》第一卷] 留有两个未成年儿子作为继承人的人,以此种方式指定了替换继承人:“如果两个人都死了”。 其后,若这些少年在父亲死后同时死亡,两个遗产均归属于该替换继承人。
sed si diuersis temporibus uita decedant, in hereditate nouissimi pueri eius fratris, qui ante mortuus est, hereditatem substitutus inueniet: sed in ratione Falcidiae pueri prioris hereditas non ueniet nec substitutus amplius quam sescunciam iure testamenti desiderabit: legata quoque, quae a substituto eius filii data sunt, qui prior intestato decessit, ad irritum reccidunt.
但如果他们在不同的时间去世,则替换继承人将在后死少年的遗产中,发现先死之兄弟的遗产;然而,在法尔基迪乌斯法的计算中,先死少年的遗产不计入,替换继承人依遗嘱之权所要求的也不得超过八分之一;此外,由先无遗嘱死亡之儿子的替换继承人所给出的遗赠,亦归于无效。