Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §27.9.5.pr-27.9.5.16

限制处分被监护人土地与清偿债务的许可程序

第 4064 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

关于限制处分被监护人财产的规定,文中列举了质押土地、遗赠土地等具体实例,并详细阐述了执政官在许可为清偿债务而处分财产时的审查与确认程序。

[ULPIANUS libro trigesimo quinto ad edictum. ] §27.9.5.prmagis puto ex sententia orationis impediri alienationem.
[乌尔比安,《告示注解》第三十五卷] 我倒认为,根据该演说的旨趣,其处分应当受到阻止。
§27.9.5.1Sed et si salinas habeat pupillus, idem erit dicendum.
但是,即使被监护人拥有盐田,也应当得出同样的结论。
§27.9.5.2Si pupillus alienum fundum bona fide emptum possideat, dicendum puto ne hunc alienare tutores posse: ea enim, quae quasi pupillaris uero distractus est, uenditio ualet.
如果被监护人占有了善意买受的他人土地,我认为应当说后见人不能将其处分:因为那种虽然好像是被监护人的财产、但实际上是他人之物而被卖掉的销售,是有效的。
§27.9.5.3Si fundus pupillo pigneratus sit, an uendere tutores? hunc enim quasi debitoris, hoc est alienum uendunt.
如果土地被质押给被监护人,后见人是否可以将其卖掉? 因为他们卖掉这土地是将其作为债务人之物,即作为他人之物。
si tamen impetrauerat pupillus uel pater eius, ut iure dominii possideant, consequens erit dicere non posse distrahi quasi praedium pupillare.
然而,如果被监护人或其父亲已经获得了基于所有权进行占有的许可,那么结论将是:应当说它不能像被监护人的土地那样被出卖。
idemque et si fuerit ex causa damni infecti iussus possidere.
如果因未发生之损害的缘故而被命令占有,也是一样。
§27.9.5.4Si fundus legatus uel per fideicommissum fuerit relictus Seio a pupillo herede instituto, an tutores restituere hunc fundum possint sine auctoritate praetoris? et putem, si quidem rem suam legauit, cessare orationem, sin uero de re pupilli, dicendum erit locum esse orationi nec inconsulto praetore posse alienare.
如果被指定为继承人的被监护人将土地遗赠或通过信托遗赠留给塞尤斯,后见人是否可以在没有执政官授权的情况下交付这块土地? 我认为,如果立遗嘱人遗赠的是他自己的财产,那么演说并不适用;但如果是关于被监护人的财产,则应当说有演说适用的余地,且未经咨询执政官不能处分。
§27.9.5.5Si pupillus stipulanti spoponderit, an soluere possit sine praetoris auctoritate? et magis est, ne possit: alioquin inuenta erit alienandi ratio.
如果被监护人向要约人作出了允诺,他是否可以在没有执政官授权的情况下履行? 更为合理的结论是不能:否则就会找到一种规避限制而处分财产的手段。
§27.9.5.6Sed si pater stipulanti fundum spoponderit successeritque pupillus in stipulatum, fortius dicetur sine praetoris auctoritate posse eum reddere.
但是,如果父亲曾向要约人允诺了土地,而被监护人继承了该允诺中的债务,那么将可以更有力地主张,他无需执政官的授权即可交付该土地。
idemque et si iure hereditario alii successerit, qui erat obligatus.
如果他依继承权继承了其他负有债务的人,也是一样。
§27.9.5.7Eadem ratione et si parens fundum uendidit uel quis alius, cui pupillus successerit, potest dici pupillum cetera uenditionis inconsulto praetore posse perficere.
基于同样的理由,即使是父亲或被监护人继承的其他人卖掉了土地,也可以说被监护人无需咨询执政官即可完成买卖的其余手续。
§27.9.5.8Fundum autem legatum repudiare pupillus sine praetoris auctoritate non potest: esse enim et hanc alienationem, cum res sit pupilli, nemo dubitat.
此外,被监护人未经执政官授权不能拒绝接受遗赠的土地:因为既然该物属于被监护人,没有人会怀疑这也是一种处分。
§27.9.5.9Non passim tutoribus sub optentu aeris alieni permitti debuit uenditio: namque non esse uiam eis distractionis tributam.
不应允许后见人以债务为借口随意出卖财产:因为并未赋予他们广泛出卖的途径。
et ideo praetori arbitrium huius rei senatus dedit, cuius officio in primis hoc conuenit excutere, an aliunde possit pecunia ad extenuandum aes alienum expediri.
因此,元老院将对此事的决定权交给了执政官,执政官的职责首先是查明是否可以从其他地方筹集资金以减少债务。
quaerere ergo debet, an pecuniam pupillus habeat uel in numerato uel in nominibus, quae conueniri possunt, uel in fructibus conditis uel etiam in redituum spe atque obuentionum.
因此,他应当查询被监护人是否拥有资金,无论是现金,还是可以收回的债权,或者是已收获并储存的果实,乃至对未来收益和偶然收入的预期。
item requirat, num aliae res sint praeter praedia, quae distrahi possint, ex quarum pretio aeri alieno satisfieri possit.
同样,他应当查明除了土地之外,是否有其他可以出售的财物,并能以其价款清偿债务。
si igitur deprehenderit non posse aliunde exsolui quam ex praediorum distractione, tunc permittet distrahi, si modo urgueat creditor aut usurarum modus parendum aeri alieno suadeat.
因此,如果他发现除了出卖土地之外别无他法偿还,那么只有在债权人催迫或利息的数额促使清偿债务的情况下,他才会允许出卖。
§27.9.5.10Idem praetor aestimare debebit, utrum uendere potius an obligare permittat nec non illud uigilanter obseruare, ne plus accipiatur sub obligatione praediorum faenoris, quam quod opus sit ad soluendum aes alienum: aut distrahendum arbitrabitur, ne propter modicum aes alienum magna possessio distrahatur, sed si sit alia possessio minor uel minus utilior pupillo, magis eam iubere distrahi quam maiorem et utiliorem.
同一执政官还必须评估,是允许出卖还是允许设定质权,并警惕地注意,在土地质押下所承担的利息性借款,不得超出清偿债务所需的数额:或者他将裁定应当予以出卖,以免因微不足道的债务而卖掉巨大的财产;但如果存在其他对被监护人而言较小或不太有用的财产,则应当命令出卖该财产,而不是较大且更有用的财产。
§27.9.5.11In primis igitur quotiens desideratur ab eo, ut remittat distrahi, requirere debet eum, qui se instruat de fortunis pupilli, nec nimium tutoribus uel curatoribus credere, qui nonnumquam lucri sui gratia adseuerare praetori solent necesse esse distrahi possessiones uel obligari.
因此,首先,每当有人请求他允许出卖财产时,他必须寻找能向他说明被监护人财产状况的人,而不能过分信任后见人或保佐人,因为他们有时为了自己的利益,往往向执政官断言必须出卖或抵押财产。
requirat ergo necessarios pupilli uel parentes uel libertos aliquos fideles uel quem alium, qui notitiam rerum pupillarium habet, aut, si nemo inueniatur aut suspecti sint qui inueniuntur, iubere debet edi rationes itemque synopsin bonorum pupillarium, aduocatumque pupillo dare, qui instruere possit praetoris religionem, an adsentire uenditioni uel obligationi debeat.
因此,他应当寻访被监护人的亲属、父母或某些忠实的解放自由人,或者其他了解被监护人事务的人;或者,如果没有找到任何人,或者找到的人令人怀疑,他必须命令出示账目以及被监护人财产的摘要,并给被监护人指定一名代理人,以便向执政官的审慎判断提供情况,说明是否应当同意出卖或抵押。
§27.9.5.12Illud quaeri potest, si praetor aditus permiserit distrahi possessionem prouincialem, an ualeat quod fecit.
可以提出这样的疑问:如果有人申请执政官并获准出卖外省的财产,执政官的行为是否有效?
et putem ualere: si modo tutela Romae agebatur et hi tutores eam quoque administrationem subierant.
我认为是有效的,只要监护是在罗马进行的,且这些后见人也承担了对那部分财产的管辖。
§27.9.5.13Ne tamen titulo tenus tutores aere alieno allegato pecunia abutantur quam mutuam acceperunt, oportebit praetorem curare, ut pecunia accepta creditoribus soluatur et de hoc decernere dareque uiatorem, qui ei renuntiet pecuniam istam ad hoc conuersam, propter quod desiderata est alienatio uel obligatio.
然而,为了防止后见人仅在名义上以债务为借口,滥用他们作为贷款所收到的资金,执政官将有必要确保收到的资金支付给债权人,并对此作出裁决,并派遣一名使者,向他报告该资金已被用于申请处分或抵押的目的。
§27.9.5.14Si aes alienum non interueniat, tutores tamen allegent expedire haec praedia uendere et uel alia comparare uel certe istis carere, uidendum est, an praetor eis debeat permittere.
如果没有债务存在,但后见人仍然主张出售这些土地并购买其他土地,或者至少摆脱这些土地是有利的,我们必须看看执政官是否应当允许他们。
et magis est, ne possit: praetori enim non liberum arbitrium datum est distrahendi res pupillares, sed ita demum, si aes alienum immineat.
更为合理的结论是不能:因为执政官并未被赋予任意出卖被监护人财产的自由裁量权,而只有在债务迫在眉睫时才可以。
proinde et si permiserit aere alieno non allegato, consequenter dicemus nullam esse uenditionem nullumque decretum: non enim passim distrahi iubere praetori tributum est, sed ita demum, si urgueat aes alienum.
因此,即使他在没有主张债务的情况下准许了,我们也将相应地主张该买卖无效且裁决无效:因为并未赋予执政官无限制命令出卖的权力,而只有在债务催迫时才可以。
§27.9.5.15Manet actio pupillo, si postea poterit probari obreptum esse praetori.
如果事后能够证明执政官受到了蒙蔽,被监护人仍保有诉权。
sed uidendum est, utrum in rem an in personam dabimus ei actionem.
但我们必须看看,我们应当给予他提起对物诉讼还是对人诉讼的权利。
et magis est, ut in rem detur, non tantum in personam aduersus tutores siue curatores.
更为合理的结论是应当给予对物诉讼,而不仅仅是针对后见人或保佐人的对人诉讼。
§27.9.5.16Communia praedia accipere debemus, si pro indiuiso communia sint: ceterum si pro diuiso communia sint, cessante oratione decreto locus erit.
我们应当将“共有土地”理解为在未分割状态下共有的土地:但如果是已分割共有的土地,则演说不适用,而有作出裁决的余地。

词汇与语法注释

  1. 27.9.5.2quae quasi pupillaris uero distractus est — 在子句 `ea enim, quae quasi pupillaris uero distractus est, uenditio ualet` 中,关系代词 `quae`(阴性)与 `uenditio` 一致,但动词 `distractus est` 是阳性单数,与前句中暗示的 `fundus`(土地)一致。这导致了句法上的不一致(破格),其含义为“因为那种作为被监护人的土地、但实际上是他人之物而被卖掉的销售,是有效的”。
  2. 27.9.5.3an uendere tutores — 在问句 `an uendere tutores?` 中,省略了助动词如 `possint`(能够)或 `debeant`(应当)。
  3. 27.9.5.5magis est, ne possit — `magis est, ne possit` 是一个无人称结构,意为“他不能(履行)是更为合理/可能的”。`magis est` 后面接由 `ne` 引导的虚拟式从句。
  4. 27.9.5.11praetoris religionem — `praetoris religionem` 中的 `religionem` 指法官的“良知”、“审慎”或“司法诚信”。与 `instruere` 结合,意为“为法官的审慎判断提供依据”,以确保做出公正审慎的裁决。
  5. 27.9.5.15obreptum esse praetori — `obreptum esse` 是不及物动词 `obrepo`(暗中接近、欺骗)的无人称被动不定式。伴随与格 `praetori`,意为“法官被欺骗”(字面意为“对法官进行了蒙蔽”)。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §27.9.5.pr-27.9.5.16. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:27.9.5.pr-27.9.5.16

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。