[HERMOGENIANUS libro secundo iuris epitomarum. ] §27.1.41.prAdministrantes rem principum ex indulgentia eorum, licet citra codicillos, a tutela itemque cura tempore administrationis delata excusantur.
[赫尔莫杰尼阿努斯,《法学要略》第二卷] 凭藉皇帝的恩准管理其财产的人,即使没有任命诏书,也免除在其管理期间被授予的监护及保佐。
§27.1.41.1Idemque custoditur in his, qui praefecturam annonae uel uigilum gerunt.
同样规则亦适用于担任粮食长官或夜间警卫长官职务的人。
§27.1.41.2Eorum, qui rei publicae causa absunt, comites, qui sunt intra statutum numerum, de tutela, quae absentibus uel profecturis delata est, excusantur: nam susceptam antea non deponunt.
因公不在者的随员中处于规定人数以内的人,免除在其本人不在或即将出发期间被授予的监护;因为他们不得放弃此前已经接受的监护。
§27.1.41.3Qui corporis, item collegii iure excusantur, a collegarum filiorumque eorum tutela non excusantur, exceptis his, quibus hoc specialiter tributum est.
凭藉团体或行会的特权获得免除的人,并不免除担任其同僚及其子嗣的监护,但此项特权被特别授予的人除外。