[ULPIANUS libro trigesimo quinto ad edictum. ] §26.2.19.prSi nemo tutorum prouocet ad satisdationem, sed exsistat quidam qui tutor non est desideraretque, ut aut satisdent tutores aut, si non dent, parato sibi satisdare committant tutelam, non est audiendus: neque enim aut extero committenda tutela est, aut testamento dati tutores contra ius satisdationi subiciendi sunt.
[乌尔比安,《告示》第三十五卷] 如果没有一个监护人要求他人提供担保,而是出现某个非监护人的人,并要求监护人们要么提供担保,要么在他们不提供担保时,将监护权委托给准备好提供担保的自己,那么此人的要求不应被听取。 因为既不应当把监护权委托给外人,也不应当违反法律将遗嘱指定的监护人置于必须提供担保的境地。
§26.2.19.1Hoc edictum de satisdatione ad tutores testamentarios pertinet: sed et si ex inquisitione dati sint tutores, Marcellus ait et ad hos pertinere hoc edictum et id oratione etiam diuorum fratrum significari.
这部关于提供担保的告示适用于遗嘱监护人。 但马尔切鲁斯说,即使监护人是通过调查任命的,这部告示同样适用于他们,而且这在神圣兄弟皇帝的谕令中也得到了表明。
ideoque et illi clausulae sunt subiecti, ut, si cui maior pars tutorum decernat, is gerat quem maior pars eligat, quamuis uerba edicti ad testamentarios pertineant.
因而,他们也要受该条款的约束,即:如果过半数的监护人对任何人做出决定,则过半数所选派的人应当管理,尽管该告示的文字仅适用于遗嘱监护人。
§26.2.19.2Testamento datus postumo tutor nondum est tutor, nisi postumus edatur: datur tamen aduersus eum substituto pupilli negotiorum gestorum actio.
遗嘱为腹中子指定的监护人,在腹中子出生之前还不是监护人。 然而,针对他,要向被监护人的替代继承人授予事务管理诉讼。
sed si partus editus fuerit, deinde hic tutor, priusquam quicquam gereret, remotus a tutela fuerit, et hic eadem actione tenebitur.
但如果孩子出生了,随后该监护人在管理任何事务之前被免除监护权,他也将承担同样的诉讼责任。
si quid plane gessit post editum partum, de eo quoque, quod ante gessit, tutelae iudicio tenebitur et omnis administratio in hac actione ueniet.
显然,如果他在孩子出生后管理了事务,则对于他在此之前所管理的事务,他也将承担监护诉讼责任,且所有的管理行为都将归入该诉讼之中。