[IDEM libro trigesimo septimo ad Sabinum. ] §26.2.11.prSi quis sub condicione uel ex die tutorem dederit, medio tempore alius tutor dandus est, quamuis legitimum tutorem pupillus habeat: sciendum est enim, quamdiu testamentaria tutela speratur, legitimam cessare.
[同上,《论萨比努斯》第三十七卷] 如果有人以附条件或附始期的方式指定了监护人,在此期间应当指定另一监护人,即使被监护人拥有法定监护人:因为应当知道,只要遗嘱监护仍可期待,法定监护即告停止。
§26.2.11.1Et si semel ad testamentarium deuoluta fuerit tutela, deinde excusatus sit tutor testamentarius, adhuc dicimus in locum excusati dandum, non ad legitimum tutorem redire tutelam.
而且,一旦监护转移给遗嘱监护人,随后该遗嘱监护人被免除职务,我们仍然认为应当指定他人代替被免职者,而不是由法定监护人重新接管监护。
§26.2.11.2Idem dicimus et si fuerit remotus: nam et hic idcirco abit, ut alius detur.
如果他被撤职,我们也作同样的主张:因为在此情况下,他离职也是为了指定他人。
§26.2.11.3Quod si tutor testamento datus decesserit, ad legitimum tutela redit, quia hic senatus consultum cessat.
但如果遗嘱指定的监护人去世,监护便回到法定监护人手中,因为在此情况下元老院决议不起作用。
§26.2.11.4Plane si duo pluresue fuerint tutores testamentarii, in locum eius, qui decessit uel in ciuitate esse desiit, poterit dari alius: ceterum si nullus supersit uel in ciuitate sit, legitima tutela succedit.
当然,如果有两个或多个遗嘱监护人,则可以指定他人代替已去世或不再属于公民共同体的人:但如果没有人幸存或在公民共同体中,则由法定监护接替。