[ULPIANUS libro trigesimo sexto ad Sabinum. ] §26.2.10.prSi hereditas nondum adita sit, ex qua tutor speratur, uerius est alium tutorem posse dari, quasi nondum sit, nec speretur.
[乌尔比安,《论萨比努斯》第三十六卷] 如果尚未接受由此可期待产生监护人的继承,则认为可以指定另一监护人更为正确,犹如尚未存在也无可期待的监护人一样。
§26.2.10.1In tutelis testamentariis id sequimur quod nouissimum est, et si saepius tutor datus sit, nouissimam scripturam intuemur.
在遗嘱监护中,我们遵循最新的一份;如果多次指定了监护人,我们看最新的文字。
§26.2.10.2Qui filium et ex eo nepotem habebat, si nepoti tutorem dederit, habet disceptationem, an aliquo casu non sit utilis datio: ut puta si proponas filium uiuo patre decessisse et nepotem ex eo successisse uiuo auo.
拥有儿子及由此所生孙子的人,如果为孙子指定了监护人,就会产生争议,即在某种情况下该指定是否无效:例如,假设儿子在父亲生存时去世,而孙子在祖父生存时继承了儿子的地位。
et fortius dicendum est tutelam quoque e lege Iunia Uellea confirmatum: nam et Pomponius libro sexto decimo ex Sabino scripsit ualere tutoris dationem.
更应当强调的是,监护也根据《尤尼亚·维莱亚法》得到了确认:因为蓬波尼乌斯在《论萨比努斯》第十六卷中也写道,监护人的指定是有效的。
cum enim confirmatum sit testamentum, consequenter tutoris quoque datio ualebit in eo testamento scripta quod ualet, id est ubi nepos uel heres institutus sit uel nominatim exheredatus sit.
因为当遗嘱被确认时,作为结果,在该有效的遗嘱中所写的监护人指定也同样有效,即在孙子被指定为继承人或被名指剥夺继承权的情况下。
§26.2.10.3Si furiosus testamento tutor detur, si quidem, cum furere desierit, tutorem esse recte datum Proculus existimat: quod si datus sit pure, negat Proculus ualere dationem.
如果在遗嘱中指定精神失常者为监护人,普罗库路斯认为,如果指定是以“当其不再失常时”为条件,则此指定是正确的;但如果是无条件指定的,普罗库路斯则否认该指定的效力。
sed est uerius, quod et Pomponius ait, recte uideri datum et tunc fore tutorem, cum sapere coeperit.
但更为正确的是,如蓬波尼乌斯所言,他被视为正确指定,并在开始恢复神志时成为监护人。
§26.2.10.4Seruus alienus ita dari tutor potest 'si liber erit, tutor esto'.
他人的奴隶可以按此方式被指定为监护人:“若其成为自由人,则为监护人。
quin immo et si pure datus sit, uidetur inesse haec condicio 'cum liber erit'.
”不仅如此,即使是无条件指定的,也被视为包含“当其成为自由人时”这一条件。
potest autem quis et extraneo seruo defendere ex hac causa fideicommissariam libertatem: quid enim interest, suum seruum an alienum tutorem scripserit, cum pupilli fauore et publicae utilitatis adsumpta libertas sit in persona eius, qui tutor scriptus est? potest igitur et huic fideicommissaria libertas defendi, si uoluntas apertissime non refragetur.
此外,任何人都可以基于这一原因,为他人的奴隶主张信托解放:因为既然由于对被监护人的保护和公共利益,在被指定为监护人之人的身上假定了自由,那么遗嘱人是将自己的奴隶还是他人的奴隶写为监护人,又有何区别呢? 因此,如果遗嘱人的意愿没有极明白地反对,也可以为此人主张信托解放。