[PAULUS libro octauo ad Sabinum. ] §26.1.4.prQuod dicitur, si indistincte datus sit curator, in totam litem datum uideri, fortasse eo spectet, si familiae herciscundae aut communi diuidundo aut finium regundorum actio esset cum tutore, et si indistincte datus esset, non solum eo nomine curator esset, quod ageret pupillus pupillaue, sed inuicem quoque quod cum his ageretur.
[保罗《萨宾评注》第八卷] 所谓“如果未加限定地指定了保佐人,则视为已为整个诉讼而指定”,或许是指这种情况:如果与监护人之间存在分家产、分割共有物或确定边界之诉,且如果未加限定地指定了保佐人,则他不仅因男被监护人或女被监护人提起诉讼的名义而成为保佐人,而且反过来也因他人对他们提起诉讼的名义而成为保佐人。
§26.1.4.1Possunt autem uel plures in plurium locum uel unus in plurium uel unus unius loco uel in unam litem uel in plures curator peti.
此外,可以请求指定保佐人,无论是数人代替数人,或一人代替数人,或一人代替一人,或为一件诉讼,或为数件诉讼。