Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §24.3.7.pr-24.3.7.8

离婚时嫁妆土地孳息与费用的清算规则

第 3597 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

关于离婚时因嫁妆土地所产生的孳息与费用的清算,本文引用乌尔比安、帕皮尼安及斯卡埃沃拉等人的见解,详细阐述了根据婚姻存续期间、收割时间以及土地租赁条件计算分配的具体规则。

[ULPIANUS libro trigesimo primo ad Sabinum. ] §24.3.7.prFructus eos esse constat, qui deducta inpensa supererunt: quod Scaeuola et ad mariti et ad mulieris inpensas refert.
已确定的是,扣除费用后剩余的即为孳息;斯卡埃沃拉将此适用于丈夫和妻子的双方费用。
nam si mulier pridie uindemias doti dedit, mox sublatis a marito uindemiis diuortit, non putat ei undecim dumtaxat mensum fructus restitui, sed et impensas, quae, antequam portiones fructuum fiant, deducendae sunt: igitur, si et maritus aliquid inpendit in eundem annum, utriusque inpensae concurrent.
因为如果妻子在葡萄收割的前一天将土地作为嫁妆赠送,不久在丈夫收割完葡萄后离婚,他认为不仅应当归还她十一月的孳息,而且还应当扣除在孳息份额确定前必须扣除的费用。 因此,如果丈夫在同一年也有所支出,双方的费用将共同计算。
ita et, si impensarum a muliere factarum ratio habeatur, cum plurimis annis in matrimonio fuit, necesse est primi anni computari temporis quod sit ante datum praedium.
同样,如果考虑到妻子所支付的费用,当她结婚多年时,第一年必须计算土地交付前的时间。
§24.3.7.1Papinianus autem libro undecimo quaestionum diuortio facto fructus diuidi ait non ex die locationis, sed habita ratione praecedentis temporis, quo mulier in matrimonio fuit: neque enim, si uindemiae tempore fundus in dotem datus sit eumque uir ex calendis Nouembribus primis fruendum locauerit, mensis Ianuarii suprema die facto diuortio, retinere uirum et uindemiae fructus et eius anni, quo diuortium factum est, quartam partem mercedis aequum est: alioquin si coactis uindemiis altera die diuortium intercedat, fructus integros retinebit.
然而,帕皮尼安在《问题集》第十一卷中指出,离婚时孳息的分配不应当自租赁之日起计算,而应当考虑到妻子处于婚姻关系中的先前时间。 因为,如果在葡萄收割时土地被作为嫁妆赠送,且丈夫自十一月一日起将其出租以获取收益,而在一月的最后一天离婚,那么丈夫同时保留葡萄收割的孳息和离婚发生当年租金的四分之一是不公平的;否则,如果收割后的第二天发生离婚,他将保留全部孳息。
itaque si fine mensis Ianuarii diuortium fiat et quattuor mensibus matrimonium steterit, uindemiae fructus et quarta portio mercedis instantis anni confundi debebunt, ut ex ea pecunia tertia portio uiro relinquatur.
因此,如果在一月底发生离婚,且婚姻持续了四个月,那么葡萄收割的孳息与当年租金的四分之一必须合并,以便从该笔款项中将三分之一的份额留给丈夫。
§24.3.7.2E contrario quoque idem obseruandum est: nam si mulier percepta uindemia statim fundum uiro in dotem dederit et uir ex calendis Martiis eundem locauerit et calendis Aprilibus primis diuortium fuerit secutum, non solum partem duodecimam mercedis, sed pro modo temporis omnium mensum, quo dotale praedium fuit, ex mercede quae debebitur portionem retinebit.
相反的情况也必须遵守同样的规则:因为如果妻子在收获葡萄后立即将土地作为嫁妆赠送给丈夫,而丈夫自三月一日起将其出租,并在接下来的四月一日发生离婚,那么他不仅可以从将要支付的租金中保留十二分之一的份额,而且还可以根据该嫁妆土地存在的所有月份的时间比例保留相应的份额。
§24.3.7.3Item si messes eius anni, quo diuortium factum est, colonum ex forma locationis sequantur, ante uindemiam soluto matrimonio nihilo minus pecunia messium in computationem cum spe futurae uindemiae ueniet.
同样,如果离婚发生当年的收成根据租赁形式归属于承租人,即使在葡萄收割前婚姻已解除,收成的款项仍将与未来葡萄收割的预期一同计入结算。
§24.3.7.4Apparet igitur ex his illos fructus, quos mulier percepit antequam nuberet, non debere in contributionem uenire.
因此,从这些情况来看,妻子在结婚前所收取的那些孳息显然不应当纳入共同清算。
§24.3.7.5Ob donationes, item ob res amotas ex his fructibus, qui post diuortium percepti sunt, compensationes fieri possunt.
由于赠与,以及由于财产被移转,可以从离婚后收取的这些孳息中进行抵销。
§24.3.7.6Quod in anno dicitur, potest dici et in sex mensibus, si bis in anno fructus capientur, ut est in locis inriguis.
关于一年的规定,在一年收获两次孳息的情况下(如在灌溉地),也可以适用于六个月。
§24.3.7.7Et in pluribus annis idem dici potest, ut in silua caedua.
在多年期的情况下也可以这样说,例如在矮林(薪炭林)中。
§24.3.7.8Item si locatio agri talis sit, ut super annuam mercedem quinquennio quoque aliquid amplius praestaretur: in eo enim quod amplius est tempus ad quinquennium computamus.
同样,如果土地的租赁是这样的:即除了年租金外,每五年还要额外支付一些费用;对于那超出的部分,我们将时间按五年计算。

词汇与语法注释

  1. §24.3.7.prnon putat ei undecim dumtaxat mensum fructus restitui, sed et impensas — 'non putat' 之后不定式从句的省略。在由 'putat' 引导的对格与不定式结构中,在 'sed et impensas' 之后需要暗含另一个不定式(如 'restitui' 或 'restituendas esse'),以与前文的 'fructus restitui' 构成平行结构。
  2. §24.3.7.1neque enim... retinere uirum... aequum est — 无人称表达 'aequum est' 的句法。整个对格与不定式(AcI)从句 'retinere uirum...' 作为无人称动词 'aequum est'(是公平的)的主语,其中 'uirum' 是不定式 'retinere' 的对格主语。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §24.3.7.pr-24.3.7.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:24.3.7.pr-24.3.7.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。