Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §24.3.7.9-24.3.7.16

非土地嫁妆孳息的计算与孳息费用偿还

第 3598 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本节论述了土地以外的嫁妆(如家畜、奴隶、城市不动产、树木和矿山等)之孳息的归属与计算方法,并界定了为收取孳息而支出的费用范围及求偿权。

[ULPIANUS libro trigesimo primo ad Sabinum. ] §24.3.7.9Non solum autem de fundo, sed etiam de pecore idem dicemus, ut lana ouium fetusque pecorum praestaretur.
然而,我们不仅对土地,而且对家畜也应当同样说明,以便提供羊毛和家畜的幼仔。
quare enim, si maritus prope partum oues doti acceperit, item proximas tonsurae, post partum et tonsas oues protinus diuortio facto nihil reddat? nam et hic fructus toto tempore quo curantur, non quo percipiuntur, rationem accipere debemus.
因为,如果丈夫在临产前、或同样在剪毛前不久接受了羊作为嫁妆,在产仔后且剪毛后立即发生离婚,他凭什么可以不归还任何东西呢? 因为在这里,我们也必须根据它们受到照管的全部时间、而不是根据它们被收取的时间来计算孳息。
§24.3.7.10In seruo quoque anni ratio habetur, si in annum forte operae eius locatae sunt, ut praeteriti temporis ad maritum, post diuortium autem ad mulierem operae pertineant.
对于奴隶,也应当按年计算,例如,如果他的劳务恰好被出租了一年,以便过去时间的劳务属于丈夫,而在离婚后则属于妻子。
§24.3.7.11De pensionibus quoque praediorum urbanorum idem est quod in fructibus rusticorum.
至于城市不动产的租金,也与乡村土地的孳息相同。
§24.3.7.12Si fundum uiro uxor in dotem dederit isque inde arbores deciderit, si hae fructus intelleguntur, pro portione anni debent restitui (puto autem, si arbores caeduae fuerunt uel gremiales, dici oportet in fructu cedere), si minus, quasi deteriorem fundum fecerit, maritus tenebitur.
如果妻子将土地作为嫁妆赠送给丈夫,而丈夫砍伐了其中的树木,如果这些树木被理解为孳息,则必须按一年的比例归还(但我认为,如果这些树木是属于矮林或庭园树木,则应当说它们属于孳息);否则,丈夫将承担责任,犹如他使土地变糟。
sed et si ui tempestatis ceciderunt, dici oportet pretium earum restituendum mulieri nec in fructum cedere non magis, quam si thensaurus fuerit inuentus: in fructum enim non computabitur, sed pars eius dimidia restituetur quasi in alieno inuenti.
但如果树木是因暴风雨的力量倒塌的,则应当说其价格必须归还给妻子,且不计入孳息,这正如发现了宝藏一样:因为这不计入孳息,而是将其中一半归还,犹如在他人土地上发现的一样。
§24.3.7.13Si uir in fundo mulieris dotali lapidicinas marmoreas inuenerit et fundum fructuosiorem fecerit, marmor, quod caesum neque exportatum est, mariti et impensa non est ei praestanda, quia nec in fructu est marmor: nisi tale sit, ut lapis ibi renascatur, quales sunt in Gallia, sunt et in Asia.
如果丈夫在妻子的嫁妆土地上发现了大理石采石场,并使土地更具收益性,那么已被开采但尚未运走的大理石属于丈夫,且其费用不应支付给他,因为大理石不属于孳息:除非它是那种石材能够再生的类型,如在高卢和亚洲存在的那样。
Sed si cretifodinae, argenti fodinae §24.3.7.14uel auri uel cuius alterius materiae sint uel harenae, utique in fructu habebuntur.
但如果是白土矿、银矿,或金矿、或任何其他材料的矿,或沙坑,它们当然将被视为孳息。
§24.3.7.15Interdum marito de fructibus a muliere cauetur et nihil retinet, si fructibus stantibus fundum mulier recipiet: interdum retinebit tantum maritus et nihil restituet, id est si non plus erit, quam pro portione eum retinere oportet: interdum uero et reddet, si plus percepit quam eum retinere oportet.
有时,妻子就孳息向丈夫提供担保,且丈夫不保留任何东西,如果妻子在孳息未收割时收回土地;有时,丈夫仅保留相应的份额而不归还任何东西,即如果不超过他按比例应当保留的份额;但有时,如果他收取的超过了应当保留的份额,他也必须归还。
eadem condicio erit etiam, si cum socero uel cum herede alterutrius de dote agatur.
如果在岳父或任何一方的继承人之间就嫁妆提起诉讼,也是同样的情况。
§24.3.7.16Impendi autem fructuum percipiendorum Pomponius ait, quod in arando serendoque agro impensum est, quodque in tutelam aedificiorum aegrumue seruum curandum, scilicet si ex aedificio uel seruo fructus aliqui percipiebantur.
另一方面,蓬波尼乌斯指出,为收取孳息而支出的费用,是指在耕作和播种土地上所花费的,以及在维护建筑物或照料生病的奴隶上所花费的,当然前提是从建筑物或奴隶中收取了某些孳息。
sed hae inpensae non petentur, cum maritus fructum totum anni retinet, quia ex fructibus prius impensis satisfaciendum est.
但是,当丈夫保留了全年的全部孳息时,这些费用是不得请求偿还的,因为必须首先从孳息中补偿费用。
plane si nouam uillam necessario exstruxit uel ueterem totam sine culpa sua conlapsam restituerit, erit eius impensae petitio: simili modo et si pastina instituit.
显然,如果他因必要而建造了新别墅,或者在他无过错的情况下重建了完全倒塌的旧别墅,则可以对该项费用提出请求;同样,如果他进行了新植。
hae enim inpensae aut in res necessarias aut utiles cedunt pariuntque marito actionem.
因为这些费用要么归入必要费用,要么归入有益费用,并为丈夫产生诉权。

词汇与语法注释

  1. 24.3.7.9quare enim... nihil reddat? — reddat 为现在时虚拟式,用于修辞性疑问句(商议性虚拟式)中,表示强烈的反问和否定:“他凭什么可以不归还任何东西呢?”(意指他显然应该归还)。
  2. 24.3.7.12nec in fructum cedere non magis, quam si — non magis, quam si... 是带有否定意义的比较句式,意为“正如[发现宝藏]不计入孳息一样,[因风雨倒塌的树木]也不计入孳息”。它与前面的 nec 相呼应,强调两者的否定等价性。
  3. 24.3.7.16Impendi... Pomponius ait — Impendi 是动词 impendere 的现在时被动不定式(“被花费”),在“对格加不定式”结构中充当不定式,或作非人称使用。随后的关系代词从句 quod... impensum est 解释了其具体内容。
  4. 24.3.7.16fructuum percipiendorum — 这是属格的动形容词(Gerundive)结构,与名词 fructuum 一致,意为“为了收取孳息的”。它作为修饰成分,限定了前面关于费用(impendia)的概念。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §24.3.7.9-24.3.7.16. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:24.3.7.9-24.3.7.16

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。