[ULPIANUS libro trigesimo primo ad Sabinum. ] §24.3.7.prFructus eos esse constat, qui deducta inpensa supererunt: quod Scaeuola et ad mariti et ad mulieris inpensas refert.
과실이란 비용을 공제하고 남은 것이라는 점은 명백하다. 스카에볼라는 이 원칙을 남편의 비용과 아내의 비용 모두에 적용한다.
nam si mulier pridie uindemias doti dedit, mox sublatis a marito uindemiis diuortit, non putat ei undecim dumtaxat mensum fructus restitui, sed et impensas, quae, antequam portiones fructuum fiant, deducendae sunt: igitur, si et maritus aliquid inpendit in eundem annum, utriusque inpensae concurrent.
왜냐하면 만약 아내가 포도 수확 전날에 토지를 지참금으로 주었고, 곧이어 남편이 포도를 수확한 직후에 이혼했다면, 그는 그녀에게 단지 11개월 동안의 과실만 반환되어야 한다고 생각지 않고, 과실의 몫이 나누어지기 전에 공제되어야 할 비용도 반환되어야 한다고 보기 때문이다. 따라서 만약 남편도 같은 해에 무언가를 지출했다면, 양측의 비용이 합산될 것이다.
ita et, si impensarum a muliere factarum ratio habeatur, cum plurimis annis in matrimonio fuit, necesse est primi anni computari temporis quod sit ante datum praedium.
이와 같이, 만약 아내가 지출한 비용이 고려되는 경우에, 그녀가 다년간 혼인 생활을 유지했다면, 첫해에 대해서는 토지가 인도되기 전의 기간이 계산되어야 한다.한편 파피니아누스는 『질의록』 제11권에서 이혼 시 과실은 임대차 시작일로부터가 아니라, 아내가 혼인 생활을 한 이전 기간을 고려하여 분할되어야 한다고 말한다.
§24.3.7.1Papinianus autem libro undecimo quaestionum diuortio facto fructus diuidi ait non ex die locationis, sed habita ratione praecedentis temporis, quo mulier in matrimonio fuit: neque enim, si uindemiae tempore fundus in dotem datus sit eumque uir ex calendis Nouembribus primis fruendum locauerit, mensis Ianuarii suprema die facto diuortio, retinere uirum et uindemiae fructus et eius anni, quo diuortium factum est, quartam partem mercedis aequum est: alioquin si coactis uindemiis altera die diuortium intercedat, fructus integros retinebit.
왜냐하면 포도 수확기에 토지가 지참금으로 제공되었고 남편이 이를 다가오는 11월 1일부터 수익을 위해 임대해 주었는데, 1월 마지막 날에 이혼이 이루어진 경우, 남편이 포도 수확의 과실과 이혼이 이루어진 그해 임대료의 4분의 1을 모두 보유하는 것은 공평하지 않기 때문이다. 그렇지 않다면 수확을 마친 다음 날에 이혼이 개입하는 경우 그는 과실 전부를 보유하게 될 것이다.
itaque si fine mensis Ianuarii diuortium fiat et quattuor mensibus matrimonium steterit, uindemiae fructus et quarta portio mercedis instantis anni confundi debebunt, ut ex ea pecunia tertia portio uiro relinquatur.
따라서 만약 1월 말에 이혼이 성립하고 혼인이 4개월 동안 존속했다면, 포도 수확의 과실과 당해 임대료의 4분의 1은 합산되어야 하며, 그 돈에서 3분의 1의 몫이 남편에게 남겨지도록 해야 한다.반대의 경우에도 동일한 원칙이 준수되어야 한다.
§24.3.7.2E contrario quoque idem obseruandum est: nam si mulier percepta uindemia statim fundum uiro in dotem dederit et uir ex calendis Martiis eundem locauerit et calendis Aprilibus primis diuortium fuerit secutum, non solum partem duodecimam mercedis, sed pro modo temporis omnium mensum, quo dotale praedium fuit, ex mercede quae debebitur portionem retinebit. §24.3.7.3Item si messes eius anni, quo diuortium factum est, colonum ex forma locationis sequantur, ante uindemiam soluto matrimonio nihilo minus pecunia messium in computationem cum spe futurae uindemiae ueniet. §24.3.7.4Apparet igitur ex his illos fructus, quos mulier percepit antequam nuberet, non debere in contributionem uenire. §24.3.7.5Ob donationes, item ob res amotas ex his fructibus, qui post diuortium percepti sunt, compensationes fieri possunt. §24.3.7.6Quod in anno dicitur, potest dici et in sex mensibus, si bis in anno fructus capientur, ut est in locis inriguis. §24.3.7.7Et in pluribus annis idem dici potest, ut in silua caedua. §24.3.7.8Item si locatio agri talis sit, ut super annuam mercedem quinquennio quoque aliquid amplius praestaretur: in eo enim quod amplius est tempus ad quinquennium computamus.
왜냐하면 아내가 포도를 수확한 직후에 토지를 남편에게 지참금으로 주었고, 남편이 이를 3월 1일부터 임대했으며, 다가오는 4월 1일에 이혼이 뒤따랐다면, 그는 임대료의 12분의 1뿐만 아니라 지참금인 토지가 존속했던 모든 달들의 기간 비율에 따라 지급될 임대료에서 그에 해당하는 몫을 유보할 것이기 때문이다.또한 만약 이혼이 이루어진 해의 수확이 임대차 형식에 따라 소작인에게 귀속되는 경우, 포도 수확 전에 혼인이 해소되었더라도 미래의 포도 수확에 대한 기대와 함께 수확 대금이 정산에 산입될 것이다.따라서 이러한 사실들로부터 아내가 결혼하기 전에 수취한 과실은 분담(정산)에 산입되어서는 안 된다는 점이 명백하다.증여 및 이혼 후에 수취한 과실에서 반출된 재산들로 인하여 상계가 이루어질 수 있다.년에 대해 말해진 것은, 관개지와 같이 1년에 두 번 과실을 수확하는 경우에는 6개월에 대해서도 말해질 수 있다.그리고 땔감용 숲(왜림)과 같이 다년의 경우에도 동일하게 말해질 수 있다.마찬가지로 만약 토지 임대차가 매년의 임대료 외에 5년마다 추가적인 금액이 지급되는 형식이라면, 그 추가적인 부분에 대해 우리는 기간을 5년으로 계산한다.