[SCAEUOLA libro nono decimo quaestionum. ] §24.3.47.prCum mulier uiri lenocinio adulterata fuerit, nihil ex dote retinetur: cur enim improbet maritus mores, quos ipse aut ante corrupit aut postea probauit? si tamen ex mente legis sumet quis, ut nec accusare possit, qui lenocinium uxori praebuerit, audiendus est.
[斯卡埃沃拉,《问题集》第十九卷] 当妻子因丈夫的纵容媒介而通奸时,不得从嫁妆中扣除任何份额:因为丈夫自己预先败坏或事后默许的品行,他为何要加以指责呢? 然而,如果有人根据法律的精神认为,对妻子提供纵容媒介的人甚至不能提起指控,那么他的主张应当予以采纳。