[IDEM libro octauo decimo digestorum. ] §24.3.31.prSi marito publico iudicio damnato pars aliqua bonorum eius publicetur, fiscus creditoribus eius satisfacere necesse habet: inter quos uxor quoque est.
[同人,《学说汇纂》第十八编] 如果丈夫在公诉中被判有罪,其部分财产被收归国库,国库有义务向其债权人进行清偿:在这些债权人中也包括妻子。
§24.3.31.1Si pater, cum ducenta filiae suae nomine dotis gratia promississet, pactus fuerit, ne amplius quam centum a se peterentur, et soluto matrimonio egerit, centum, de quibus conuenit ne peterentur, nec intelleguntur dotis esse.
如果父亲在以其女儿的名义承诺给付两百作为嫁妆时,合意约定不得向他请求超过一百,并在婚姻消灭后提起诉讼,则约定不得请求的一百不被视为嫁妆的一部分。
quod si mortuo patre cum herede eius maritus agere coeperit, ista quoque pecunia in dote erit.
但是,如果父亲死后,丈夫开始向其继承人提起诉讼,这笔钱也将包含在嫁妆中。
§24.3.31.2Si uoluntate filiae procurator a patre datus litem de dote contestatus fuerit et re secundum eum iudicata pater decesserit, iudicati actionem filiae potius quam heredibus patris dari oportebit.
如果在女儿同意的情况下,由父亲指定的代理人就嫁妆提起诉讼并完成了争点确定,且在判决对其有利后父亲去世,那么判决执行之诉应当赋予女儿,而非父亲的继承人。
§24.3.31.3Cum patri dos data esset et ei filius ex aliqua parte heres sub condicione institutus fuerit et pendente condicione coheredes eius dotem pro sua portione mulieri soluerint: hoc minus filius ex dote praestare debebit, quoniam nullam actionem eius pecuniae reciperandae gratia aduersus coheredes habet.
当嫁妆已给付给父亲,且其儿子被设立为特定份额的附条件继承人,而在条件未决期间,他的共同继承人按照各自的份额将嫁妆支付给该妇女时:儿子就嫁妆所须承担的给付义务应相应减少,因为他没有针对共同继承人提起请求返还该笔钱款的诉讼。
§24.3.31.4Si fundum dotalem recepisset mulier non habita ratione fructuum pro portione anni, quo nupta non fuisset, nihilo minus de dote agere potest, quia minorem dotem recepisset: hoc enim ad dotis augmentum pertinet, quemadmodum si partum ancillarum non recepisset, aut legata uel hereditates, quae post diuortium per seruos dotales adquisitae marito fuissent.
如果妇女在未考虑其未婚年份比例的孳息的情况下收回了作为嫁妆的土地,她仍可就嫁妆提起诉讼,因为她所收回的是不完整的嫁妆。 因为这属于嫁妆的增值部分,正如同她未收回女奴所生的子女,或者在离婚后通过作为嫁妆的奴隶为丈夫取得的遗赠或继承财产一样。