[IDEM libro tertio disputationum. ] §24.3.29.prQuotiens pater dotem dat et stipulatur, ita demum in suam personam de dote actionem transfert, si ex continenti stipuletur: ceterum si interposito tempore stipulari uelit, non nisi consentiente filia poterit, quamuis in potestate sit, quia deteriorem condicionem in dote filiae facere non potest nisi consentiat.
[同上,讨论录第三编] 每当父亲给付嫁妆并要求(返还的)要式口约时,只有在立即要求要式口约的情况下,他才将关于嫁妆的诉权转移到自己身上;但若他想在隔了一段时间后才要求要式口约,则除非女儿同意,否则即使女儿处于其家父权下他也不能这样做,因为除非女儿同意,否则他不能使女儿关于嫁妆的法律地位变得更坏。
plane si ante nuptias dotem dederit, poterit ex interuallo, ante nuptias tamen, et citra uoluntatem quoque filiae stipulari.
显然,如果他在婚前给付了嫁妆,他可以在间隔一段时间后——只要仍在婚前——且即使没有女儿的同意,也要求要式口约。
§24.3.29.1Si quis pro muliere dotem dederit conueneritque, ut quoquo modo dirempto matrimonio ipsi solueretur, postea maritus uxori dotem soluerit, rectissime dicetur exactionem nihilo minus ei qui dedit contra maritum competere.
如果有人代表妇女给付了嫁妆,并约定不论婚姻以何种方式解除,嫁妆都应返还给自己,而此后丈夫却向妻子返还了嫁妆,那么极其正确说法是,给付嫁妆之人对丈夫的请求权并不因此而丧失。