[IDEM libro singulari de heurematicis. ] §23.3.63.prStipulatio de dote reddenda ab extraneo interposita facto diuortio statim committitur nec redintegrato matrimonio actio stipulatori quaesita intercidit: denuo igitur consentiente stipulatore dos constituenda est, ne sequenti matrimonio mulier indotata sit: si modo ea dos non ab ipsa profecta sit, quam alius permissu eius stipulatus est, tunc enim consensus eius non est necessarius.
[同上著者,源自《论发明》单卷本] 由第三人订立的关于返还嫁妆的问答契约,在离婚发生时立即产生效力,且即使婚姻重新缔结,承诺人已取得的诉权并不消灭;因此,为了使妇女在随后的婚姻中不至于没有嫁妆,必须在征得承诺人同意的情况下重新设立嫁妆;只要该嫁妆并非源于妇女本人,而是由他人在获得她许可的情况下作此承诺的,因为在这种情况下,她的同意并不是必需的。