[TERENTIUS CLEMENS libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. ] §23.3.61.prSiue generalis curator siue dotis dandae causa constitutus sit et amplius doti promissum est quam facultates mulieris ualent, ipso iure promissio non ualet, quia lege rata non habetur auctoritas dolo malo facta.
[特伦提乌斯·克莱门斯,源自《尤里乌斯与帕皮乌斯法注解》第三卷] 无论是选任了一般的补佐人,还是为给付嫁妆之目的而选任的补佐人,如果承诺的嫁妆数额超出了妇女资力所能及的范围,该承诺在法律上当然无效,因为因恶意而作出的同意在法律上不被视为有效。
quaerendum tamen est, utrum tota obligatio an quod amplius promissum est, quam promitti oportuit, infirmetur? et utilius est dicere id quod superfluum est tantummodo infirmare.
然而,必须追问的是,是整个债务归于无效,还是仅超出了本应承诺部分的溢出部分归于无效? 说仅有超出的部分归于无效,是更为妥当的。
§23.3.61.1Iste autem curator res dotis nomine tradere debet, non etiam ut uendat cuilibet et pretium eius in dotem det.
然而,该补佐人应当以嫁妆的名义交付财产,而不是将其卖给任何人并将变卖所得的价款作为嫁妆给付。
dubitari autem potest, an hoc uerum sit: quid enim si aliter honeste nubere non possit, quam ut pecuniam in dotem det idque ei magis expediat? atquin possunt res in dotem datae plerumque alienari et pecunia in dotem conuerti.
但是,这是否属实可能令人怀疑:因为如果她不给付金钱作为嫁妆就无法以体面的方式结婚,且这样做对她更为有利,那又该如何? 不过,作为嫁妆给付的财产通常可以被转让,并将金钱转化为嫁妆。
sed ut expediatur quaestio, si quidem res in dotem maritus accipere maluerit, nihil amplius quaerendum est: sin autem non aliter contrahere matrimonium uir patitur nisi pecuniis in dotem datis, tunc officium est curatoris apud eundem intrare iudicem, qui eum constituit, ut iterum ei causa cognita etiam uiro absente permittat rerum uenditione celebrata dotem constituere.
但为了解决这一问题,如果丈夫确实更愿意接受财产作为嫁妆,则无需再追问:但如果丈夫不接受以金钱作为嫁妆就不允许缔结婚姻,那么补佐人的职责就是前往选任他的同一法官处,以便法官在调查案件后,即使在丈夫不在场的情况下,也再次准许他在进行财产变卖后设立嫁妆。