[CALLISTRATUS libro secundo quaestionum. ] §23.2.64.prLibertum eundemque tutorem pupillae eo, quod in matrimonium collocata ipsi tutori suo uel filio eius est, senatus relegandum censuit.
[卡利斯特拉图斯,《问答集》第二卷] 元老院认为,对于身为解放自由人且同时是其被监护女子之监护人者,因该女子被嫁给其监护人本人或其儿子,应予流放。
§23.2.64.1Senatus consulti, quo prohibentur tutores et filii eorum pupillas suas ducere, puto heredem quoque tutoris extraneum sententia adprehendi, cum ideo prohibuerit huiusmodi nuptias, ne pupillae in re familiari circumscribantur ab his, qui rationes eis gestae tutelae reddere compelluntur.
我认为,禁止监护人及其儿子娶其被监护女子的元老院决议的宗旨,也适用于监护人的外部继承人,因为之所以禁止此类婚姻,是为了防止被监护女子的财产受到那些被迫向其报告监护管理账目之人的欺诈。
§23.2.64.2Tutor autem pupilli non prohibetur filiam suam collocare pupillo suo in matrimonium.
但是,男被监护人的监护人并不被禁止将自己的女儿嫁给其被监护人。