[ULPIANUS libro trigesimo quinto ad edictum. ] §23.1.9.prQuaesitum est apud Iulianum, an sponsalia sint, ante duodecimum annum si fuerint nuptiae collatae.
[乌尔比安,载《告示评注》第三十五卷] 在尤里安之处曾提出下一个问题:如果在十二岁之前缔结了婚姻,是否存在婚约。
et semper Labeonis sententiam probaui existimantis, si quidem praecesserint sponsalia, durare ea, quamuis in domo loco nuptae esse coeperit: si uero non praecesserint, hoc ipso quod in domum deducta est non uideri sponsalia facta.
我一直赞同拉贝奥的观点,他认为:如果婚约确实在先,那么即使她已经开始以妻子的身份在(夫)家中生活,该婚约仍然存续;但如果(婚约)不在先,仅凭她被带入(夫)家这一事实,并不认为婚约已经成立。
quam sententiam Papinianus quoque probat.
帕比尼安也赞同这一观点。