[IDEM libro tertio disputationum. ] §23.1.10.prIn potestate manente filia pater sponso nuntium remittere potest et sponsalia dissoluere.
[同人,载《论辩集》第三卷] 当女儿仍处于家父权之下时,父亲可以向其未婚夫送达解除通知并解除婚约。
enimuero si emancipata est, non potest neque nuntium remittere neque quae dotis causa data sunt condicere: ipsa enim filia nubendo efficiet dotem esse condictionemque extinguet, quae causa non secuta nasci poterit.
然而,如果女儿已被解放,父亲既不能送达解除通知,也不能请求返还因嫁资目的而给付的财产;因为女儿本人将通过结婚使该财产成为嫁资,并消灭在原因(婚姻)未随之发生的情况下本可产生的返还请求权。
nisi forte quis proponat ita dotem patrem pro emancipata filia dedisse, ut, si nuptiis non consentiret, uel contractis uel non contractis repeteret quae dederat: tunc enim habebit repetitionem.
除非有人设想,父亲是为已被解放的女儿给付嫁资,并约定:如果他不同意该婚姻,则无论婚姻是否已经缔结,他都可以要回其所给付的财产;因为在这种情况下,他将拥有返还请求权。