Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §22.6.9.pr-22.6.9.6

法律无知与事实无知的原则及例外

第 3287 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

在确认了法律上的无知有害而事实上的无知无害的基本原则后,本文探讨了未满二十五岁者和女性的免责例外,规定了事实无知需排除重大疏忽的标准,并结合具体的皇帝批复,阐述了因法律无知而未利用法尔西迪乌斯法限制所履行的非债信托给付不容许请求返还的规则。

[PAULUS libro singulari de iuris et facti ignorantia. ] §22.6.9.prRegula est iuris quidem ignorantiam cuique nocere, facti uero ignorantiam non nocere.
[保罗,载《论法律错误与事实错误》单卷书] 规则是,法律上的无知对任何人均有害,而事实上的无知则无害。
uideamus igitur, in quibus speciebus locum habere possit, ante praemisso quod minoribus uiginti quinque annis ius ignorare permissum est.
因此,让我们来看看在哪些具体情形中这可以适用,首先应预先指出,未满二十五岁的人是被允许对法律无知的。
quod et in feminis in quibusdam causis propter sexus infirmitatem dicitur: et ideo sicubi non est delictum, sed iuris ignorantia, non laeduntur.
在某些案件中,由于性别的脆弱性,这也适用于女性:因此,如果在某处不存在不法行为,而仅仅是法律上的无知,她们并不会受到损害。
hac ratione si minor uiginti quinque annis filio familias crediderit, subuenitur ei, ut non uideatur filio familias credidisse.
基于这个理由,如果未满二十五岁者向家子出借了资金,他将获得救济,从而不被视为曾向家子出借过资金。
§22.6.9.1Si filius familias miles a commilitone heres institutus nesciat sibi etiam sine patre licere adire per constitutiones principales, ius ignorare potest et ideo ei dies aditionis cedit.
如果一个身为军人的家子,被战友指定为继承人,却不知道根据皇帝宪令,即使没有父亲,自己也被允许接受继承,他可以对该法律无知,因此接受继承的期限为他而开始计算。
§22.6.9.2Sed facti ignorantia ita demum cuique non nocet, si non ei summa neglegentia obiciatur: quid enim si omnes in ciuitate sciant, quod ille solus ignorat? et recte Labeo definit scientiam neque curiosissimi neque neglegentissimi hominis accipiendam, uerum eius, qui cum eam rem ut diligenter inquirendo notam habere possit.
但是,只有在没有被指责为具有极大疏忽的情况下,事实上的无知才对任何人无害:因为,如果城邦中的所有人知道,而唯独他一人不知道,那又该如何? 拉贝奥正确地定义:所应采纳的认知,既非最爱打听之人、亦非最疏忽之人的认知,而应是一个通过勤勉调查而能够使该事物为自己所知的人的认知。
§22.6.9.3Sed iuris ignorantiam non prodesse Labeo ita accipiendam existimat, si iuris consulti copiam haberet uel sua prudentia instructus sit, ut, cui facile sit scire, ei detrimento sit iuris ignorantia: quod raro accipiendum est.
但是,关于“法律上的无知无益”这一原则,拉贝奥认为应如此理解:如果他能得到法学家的指导,或者自身具备法律学识,以至于对于一个容易知晓法律的人来说,法律上的无知才是其损害;但这应当在极少数情况下被采纳。
§22.6.9.4Qui ignorauit dominum esse rei uenditorem, plus in re est, quam in exístimatione mentis? et ideo, tametsi existimet se non a domino emere, tamen, si a domino ei tradatur, dominium efficitur.
对于不知道物之出卖人即是所有权人的人,事物的客观事实是否比心智的倾向主观估量更为重要? 因此,即使他主观上认为自己并非向所有权人购买,然而,如果物确实是由所有权人交付给他的,所有权仍会成立。
§22.6.9.5Si quis ius ignorans lege Falcidia usus non sit, nocere ei dicit epistula diui Pii.
如果有人因对法律无知而未利用《法尔西迪乌斯法》,神君皮乌斯的信件指出,这对其有害。
sed et imperatores Seuerus et Antoninus in haec uerba rescripserunt: 'Quod ex causa fideicommissi indebitum datum est, si non per errorem solutum est, repeti non potest.
但皇帝塞维鲁和安东尼也用以下言词作出了批复:“因信托原因而给付了非债之物,如果不是因错误而履行的,则不得请求返还。
Quamobrem Gargiliani heredes, qui, cum ex testamento eius pecuniam ad opus aquae ductus rei publicae Cirtensium relictam soluerint, non solum cautiones non exegerunt, quae interponi solent, ut quod amplius cepissent municipes quam per legem Falcidiam licuisset redderent, uerum etiam stipulati sunt, ne ea summa in alios usus conuerteretur et scientes prudentesque passi sunt eam pecuniam in opus aquae ductus impendi, frustra postulant reddi.
因此,加尔吉利亚努斯的继承人,当他们根据其遗言支付了留给席尔塔人共同体用于水道工程的资金时,不仅没有要求提供通常会提供的保证——即市民应退还超过《法尔西迪乌斯法》所允许的限度而多收受的数额——反而还约定该笔资金不得移作他用,并且在知情且明智的情况下,容许该资金用于水道工程,他们现在以给付了超过债务之物为由,请求席尔塔人共同体向其返还,这是徒劳的。
sibi a re publica Cirtensium, quasi plus debito dederint, cum sit utrumque iniquum pecuniam, quae ad opus aquae ductus data est, repeti et rem publicam ex corpore patrimonii sui impendere in id opus, quod totum alienae liberalitatis gloriam repraesentet.
因为,既要求返还已用于水道工程的资金,又要求共同体从其自身财产总和中支出于那项完全代表着他人慷慨之光荣工程,这两者都是不公平的。
quod si ideo repetitionem eius pecuniae habere credunt, quod imperitia lapsi legis Falcidiae beneficio usi non sunt, sciant ignorantiam facti, non iuris prodesse nec stultis solere succurri, sed errantibus'.
但是,如果他们因为自己由于缺乏经验而犯错、未能利用《法尔西迪乌斯法》的利益,便认为自己享有该资金的返还请求权,那么他们应当知道:事实上的无知有益,而法律上的无知无益,且通常获得救济的不是愚蠢之人,而是犯错之人。
§22.6.9.6Et licet municipum mentio in hac epistula fiat, tamen et in qualibet persona idem obseruabitur.
” 虽然这封信中提到了市民,但对于任何其他人,也将遵守相同的规则。
sed nec quod in opere aquae ductus relicta esse pecunia proponitur, in hunc solum casum cessare repetitionem dicendum est.
也不应因为案情中提出该资金是留给水道工程的,就认为仅在此特定情况下才不发生返还请求。
nam initium constitutionis generale est: demonstrat enim, si non per errorem solutum sit fideicommissum, quod indebitum fuit, non posse repeti: item et illa pars aeque generalis est, ut qui iuris ignorantia legis Falcidiae beneficio usi non sunt, non possint repetere: ut secundum hoc possit dici etiam, si pecunia, quae per fideicommissum relicta est quaeque soluta est, non ad aliquid faciendum relicta sit, et licet consumpta non sit, sed exstet apud eum cui soluta est, cessare repetitionem.
因为宪令的开头是具有普遍性的:它表明,如果对于并非债条的信托,只要不是因错误而履行的,就不得请求返还。 同样,另一部分也同等具有普遍性:即因法律上的无知而未利用《法尔西迪乌斯法》利益的人,不得请求返还。 因此根据这一点,也可以这样认为:即使通过信托留给并支付的资金并非为了进行某项工作而遗留,且即使该资金尚未被消耗、仍存在于受领该支付之人的手中,返还请求同样不予准许。

词汇与语法注释

  1. §22.6.9.prante praemisso quod — 意为“预先指出……”的夺格绝对结构。`praemisso` 是中性单数过去分词,引导名词性从句的 `quod` 在实质上充当了其主语。
  2. §22.6.9.1dies aditionis cedit — `dies cedit` 是法学专业术语,通常指“权利成立/确立”。在此处,由于身为军人的家子被允许对法律无知,它表示接受继承(aditio)的期限(dies)为其利益而开始计算(即在他无知期间期限不予进行,得以保留)。
  3. §22.6.9.2qui cum eam rem ut diligenter inquirendo notam habere possit — `cum` 是引导环境或特征从句的连词,与虚拟式 `possit` 连用。`ut` 作为表示样态的副词(意为“如同”)修饰动名词夺格 `inquirendo`,意指“一个(如同)通过勤勉调查而能够使该事物为自己所知的人”。
  4. §22.6.9.5Quamobrem Gargiliani heredes... — 一个具有极其复杂嵌套的长句。主句的骨架为 `Gargiliani heredes... frustra postulant reddi sibi...`(加尔吉利亚努斯的继承人……请求向其返还是徒劳的)。在修饰主语 `heredes` 的关系从句 `qui...` 中,嵌套了时间状语从句 `cum... soluerint`(当他们支付时……),以及并列的三个谓语动词以表示他们的不作为与作为:`non solum... non exegerunt...`(不仅没有要求……)、`uerum etiam stipulati sunt...`(反而约定……)和 `et... passi sunt...`(并且容许……)。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §22.6.9.pr-22.6.9.6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:22.6.9.pr-22.6.9.6

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。