[PAPINIANUS libro tertio responsorum.
[帕皮尼安,解答集第3卷。
] §22.2.4.prNihil interest, traiecticia pecunia sine periculo creditoris accepta sit an post diem praestitutum et condicionem impletam periculum esse creditoris desierit.
] 航海借款在无债权人风险的情况下被接受,还是在约定期限届满且条件成就后风险不再由债权人承担,这并无区别。
utrubique igitur maius legitima usura faenus non debebitur, sed in priore quidem specie semper, in altera uero discusso periculo: nec pignora uel hypothecae titulo maioris usurae tenebuntur.
因此,在这两种情况下,均不得要求超过法定利率的高额利息;但对于前一种情况,该规则一直适用,而对于后一种情况,则是在风险消灭之后适用。 质权或抵押权亦不得因高额利息的名义而被留置。
§22.2.4.1Pro operis serui traiecticiae pecuniae gratia secuti quod in singulos dies in stipulatum deductum est, ad finem centesimae non ultra duplum debetur.
关于为航海借款之目的而随行的奴隶的劳务,按日纳入约定的部分,在不超过法定最高利率(百分之一)的限度内予以债务化,且不得超过双倍。
in stipulatione faenoris post diem periculi separatim interposita quod in ea legitimae usurae deerit, per alteram stipulationem operarum supplebitur.
在风险期过后另行订立的利息约定中,凡不足法定利率的部分,得通过另一项劳务约定予以补足。