[SCAEUOLA libro sexto responsorum.
[斯凯沃拉,解答集第6卷。
] §22.2.5.prPericuli pretium est et si condicione quamuis poenali non exsistente recepturus sis quod dederis et insuper aliquid praeter pecuniam, si modo in aleae speciem non cadat: ueluti ea, ex quibus condictiones nasci solent, ut 'si non manumittas', 'si non illud facias', 'si non conualuero' et cetera.
] 即使条件(纵然是惩罚性的)未成就,只要不落入投机(赌博)的形式,若你将收回所给与之物,且此外还收回金钱以外的某种东西,这也属于危险的对价:例如那些通常会产生返还请求权(condictiones)的情况,如“如果你不释放(奴隶)”、“如果你不做那件事”、“如果我没有康复”等。
nec dubitabis, si piscatori erogaturo in apparatum plurimum pecuniae dederim, ut, si cepisset, redderet, et athletae, unde se exhiberet exerceretque, ut, si uicisset, redderet.
如果我给了一个准备在设备上花大笔钱的渔夫很多钱,条件是如果他捕到了鱼就予以返还;或者给了一个运动员用于维持生活和训练的钱,条件是如果他获胜了就予以返还,你也不会怀疑(这也属于危险的对价)。
§22.2.5.1In his autem omnibus et pactum sine stipulatione ad augendam obligationem prodest.
但在所有这些情况下,即使没有问答契约,旨在增加债务的协议也是有效的。