[PAULUS libro quarto decimo responsorum. ] §22.1.14.prRespondit Paulus moram in soluendo fideicommisso factam partus quoque ancillarum restituendos.
[保罗著《解答集》第十四卷] 保罗回答道,在偿付信托遗赠时发生的迟延,使得女奴的子女也应当予以返还。
§22.1.14.1Heres rogatus erat post mortem suam sine reditu hereditatem restituere: quaesitum est, an partus ancillarum etiam uiuo herede nati restituendi essent propter uerba testamenti, quibus de reditu solo deducendo testator sensit.
继承人被要求在自己死后,在不包括收益的情况下返还遗产。 有人提出疑问:鉴于遗言的字句表明立遗嘱人仅意图扣除收益,那么甚至在继承人生前出生的女奴之子女是否也应当予以返还。
Paulus respondit ante diem fideicommissi cedentem partus ancillarum editos fideicommisso non contineri.
保罗回答道,在信托遗赠权利发生日之前出生的女奴之子女,不包括在信托遗赠之内。
Neratius libro primo ita refert eum, qui similiter rogatus esset, ut mulierem restitueret, partum eius restituere cogendum non esse, nisi tunc editus esset, cum in fideicommisso restituendo moram fecisset.
内拉蒂乌斯在第一卷中如此记载:同样被要求返还某女奴之人,除非该子女是在其延误返还信托遗赠期间出生的,否则不应被强迫返还其子女。
neque interesse existimo, an ancilla specialiter an hereditas in fideicommisso sit.
而且我认为,信托遗赠的对象是特定的女奴,还是整个遗产,并没有区别。