[ULPIANUS libro uicesimo nono ad Sabinum. ] §21.2.21.prSi seruus uenditus decesserit antequam euincatur, stipulatio non committitur, quia nemo eum euincat, sed factum humanae sortis: de dolo tamen poterit agi, si dolus intercesserit.
[乌尔比安,《萨宾评注》第二十九卷] 如果被出售的奴隶在被追夺前死亡,则免受追夺的约意并不发生;因为并非任何人追夺了他,而是人性的宿命使然。 然而,如果存在欺诈,仍可提起欺诈之诉。
§21.2.21.1Inde Iulianus libro quadragesimo tertio eleganter definit duplae stipulationem tunc committi, quotiens res ita amittitur, ut eam emptori habere non liceat propter ipsam euictionem.
因此,尤里安在第四十三卷中优雅地定义道:只有当标的物如此丧失,以至于买受人因该追夺本身而无法占有该物时,双倍返还的约意方才发生。
§21.2.21.2Et ideo ait, si emptor hominis mota sibi controuersia uenditorem dederit procuratorem isque uictus litis aestimationem sustulerit, stipulationem duplae non committi, quia nec mandati actionem procurator hic idemque uenditor habet, ut ab emptore litis aestimationem consequatur: cum igitur neque corpus neque pecunia emptori absit, non oportet committi stipulationem: quamuis, si ipse iudicio accepto uictus esset et litis aestimationem sustulisset, placeat committi stipulationem, ut et ipse Iulianus eodem libro scripsit.
因此他说,如果奴隶的买受人在面临针对自己的争议时,指定出卖人为其诉讼代理人,而后者败诉并承担了诉讼标的估价,则双倍返还的约意并不发生,因为该同时身为出卖人的代理人并不享有要求买受人偿还诉讼标的估价的委任之诉;因此,既然买受人既未丧失标的物实体,也未损失金钱,则不应发生该约意。 然而,如果是买受人自己接受诉讼并败诉,且承担了诉讼标的估价,则该约意应当发生,正如尤里安本人在同书中所写的那样。
neque enim habere licet eum, cuius si pretium quis non dedisset, ab aduersario auferretur: prope enim hunc ex secunda emptione, id est ex litis aestimatione emptori habere licet, non ex pristina.
因为,如果某人不支付价格就会被对手夺走该物,就不能说他被允许占有该物;事实上,买受人之所以被允许占有该奴隶,几乎是基于第二次购买——即基于支付诉讼标的估价——,而非基于最初的购买。
§21.2.21.3Idem Iulianus eodem libro scribit, si lite contestata fugerit homo culpa possessoris, damnatus quidem erit possessor, sed non statim eum ad uenditorem regressurum et ex duplae stipulatione acturum, quia interim non propter euictionem, sed propter fugam ei hominem habere non licet: plane, inquit, cum adprehenderit possessionem fugitiui, tunc committi stipulationem Iulianus ait.
尤里安在同书里同样写道:如果争讼设立后,奴隶因占有人的过错而逃跑,占有人固然会被判决败诉,但他不能立即向出卖人追偿并根据双倍返还的约意提起诉讼,因为在此期间,他不被允许占有该奴隶是由于逃跑,而非由于追夺。 显然,尤里安说,只有当他重新取得该逃亡奴隶的占有时,该约意方才发生。
nam et si sine culpa possessoris fugisset, deinde cautionibus interpositis absolutus esset, non alias committeretur stipulatio, quam si adprehensum hominem restituisset.
因为,即使奴隶在占有人无过错的情况下逃跑,且占有人在提供担保后被宣告免责,该约意也不会发生,除非他将重新抓获的奴隶予以返还。
ubi igitur litis aestimationem optulit, sufficit adprehendere: ubi cauit, non prius, nisi restituerit.
因此,在占有人支付了诉讼标的估价的情况下,重新抓获即为已足;而在其提供担保的情况下,则非在返还之后,约意不发生。