[PAULUS libro primo ad edictum aedilium curulium. ] §21.1.43.prBouem qui cornu petit uitiosum esse plerique dicunt, item mulas quae cessum dant: ea quoque iumenta, quae sine causa turbantur et semet ipsa eripiunt, uitiosa esse dicuntur.
[保罗,著《市政官告示注解》第一卷] 许多人认为,有用角顶人习性的公牛是有缺陷的,同样,拒不前行的母骡也是如此;那些无故受惊并挣脱控制的牲畜,也被认为是有缺陷的。
§21.1.43.1Qui ad amicum domini deprecaturus confugit, non est fugitiuus: immo etiamsi ea mente sit, ut non impetrato auxilio domum non reuertatur, nondum fugitiuus est, quia non solum consilii, set et facti fugae nomen est.
逃往主人的朋友处以求其代为说情者,并非逃亡奴隶;不仅如此,即使他怀有若得不到帮助便不回家的意图,他也还不是逃亡奴隶,因为“逃亡”这一名称不仅属于意图,也属于事实。
§21.1.43.2Qui persuasu alterius a domino recessit, fugitiuus est, licet id non fuerit facturus citra consilium eius qui persuasit.
因他人的劝说而离开主人的人是逃亡奴隶,即使如果没有那个劝说他的人的建议他就不会这样做。
§21.1.43.3Si seruus meus bona fide tibi seruiens fugerit uel sciens se meum esse uel ignorans, fugitiuus est, nisi animo ad me reuertendi id fecit.
如果我那善意地为你服侍的奴隶逃走了,无论他是知道自己是我的奴隶还是不知道,他都是逃亡奴隶,除非他是怀着回到我这里的意图而这样做的。
§21.1.43.4Mortis consciscendae causa sibi facit, qui propter nequitiam malosque mores flagitiumue aliquod admissum mortem sibi consciscere uoluit, non si dolorem corporis non sustinendo id fecerit.
凡因自己的邪恶、不良品行或所犯下的某种罪行而试图自杀,从而对自己造成伤害者,被视为出于自杀的目的而行事;但若是因为无法忍受身体的痛苦而这样做,则不在此列。
§21.1.43.5Si quis seruum emerit et rapto eo ui bonorum raptorum actione quadruplum consecutus est, deinde seruum redhibeat, reddere debebit quod accepit: sed si per eum seruum iniuriam passus iniuriae nomine egerit, non reddet uenditori: aliter forsitan atque si loris ab aliquo caeso aut quaestione de eo habita emptor egerit.
如果有人购买了一个奴隶,而该奴隶被暴力夺走,买主通过强盗财产之诉获得了四倍的赔偿,随后买主退还该奴隶,则他必须退还其所收到的赔偿;但是,如果他通过该奴隶遭受了侮辱,并以侮辱为由提起诉讼,则他不需要将赔偿金退还给卖主;但如果买主是因为奴隶被他人用皮鞭抽打或对其进行了审讯而提起诉讼,情况或许就有所不同。
§21.1.43.6Aliquando etiam redhiberi mancipium debebit, licet aestimatoria, id est quanto minoris, agamus: nam si adeo nullius sit pretii, ut ne expediat quidem tale mancipium domini habere, ueluti si furiosum aut lunaticum sit, licet aestimatoria actum fuerit, officio tamen iudicis continebitur, ut reddito mancipio pretium recipiatur.
有时,即使我们提起评估之诉(即要求减价之诉),也必须退还奴隶;因为如果该奴隶毫无价值,以至于主人继续占有这样的奴隶甚至毫无益处(例如他患有狂犬病或精神失常),那么即使提起的是评估之诉,法官的职责仍将包括:在退还奴隶的同时,收回其价金。
§21.1.43.7Si quis, cum consilium inisset fraudandorum creditorum, redhibuerit non redhibiturus alias, nisi uellet eos fraudare, tenetur creditoribus propter mancipium uenditor.
如果有人在制定了欺诈债权人的计划后,退还了奴隶(如果不是为了欺诈债权人,他在其他情况下是不会退还的),则卖主因该奴隶而对债权人承担责任。
§21.1.43.8Pignus manebit obligatum, etiamsi redhibitus fuerit seruus: quemadmodum, si eum alienasset aut usum fructum eius, non recte redhibetur nisi redemptum, sic et pignore liberatum redhibetur.
即使奴隶已被退还,质权仍将保持存续;正如如果他转让了该奴隶或其用益权,则除非予以赎回,否则不能合法退还一样,同样地,该奴隶也必须在免除质权负担的情况下予以退还。
§21.1.43.9Si sub condicione homo emptus sit, redhibitoria actio ante condicionem exsistentem inutiliter agitur, quia nondum perfecta emptio arbitrio iudicis imperfecta fieri non potest: et ideo etsi ex empto uel uendito uel redhibitoria ante actum fuerit, expleta condicione iterum agi poterit.
如果在附条件的情况下购买了奴隶,在条件成就之前提起退货之诉是无益的,因为尚未完成的买卖不能通过法官的裁决而被使其不完成;因此,即使在此之前已经提起了买受人之诉、出卖人之诉或退货之诉,在条件成就后仍可再次提起。
§21.1.43.10Interdum etiamsi pura sit uenditio, propter iuris condicionem in suspenso est, ueluti si seruus, in quo alterius usus fructus, alterius proprietas est, aliquid emerit: nam dum incertum est, ex cuius re pretium soluat, pendet, cui sit adquisitum, et ideo neutri eorum redhibitoria competit.
有时,即使买卖是无条件的,由于法律上的原因,它也会处于悬而未决的状态,例如:一个由一人享有其用益权、另一人享有其所有权的奴隶购买了某物;因为只要他不确定是用谁的财产支付价金,该物为谁取得便处于未定状态,因此他们中任何一方都不享有退货之诉。