[ULPIANUS libro primo ad edictum aedilium curulium. ] §21.1.31.prQuodsi nolit uenditor hominem recipere, non in maiorem summam, inquit, quam in pretium ei condemnandum.
[乌尔比安《论市政官告示》第一卷] 但如果卖主不愿收回奴隶,告示称:“不得判令他承担超过代金的数额。
ob haec ergo, quae propter seruum damna sensit, solam dabimus ei corporis retentionem: ceterum poterit euitare praestationem uenditor, si nolit hominem recipere, quo facto pretii praestationem eorumque quae pretium sequuntur solam non euitabit.
”因此,对于买主因该奴隶而遭受的这些损失,我们仅给予他对奴隶身体的留置权;此外,如果卖主不愿收回奴隶,他可以免除[其他]赔偿,但即使如此,他也不能仅免除代金的偿还以及随附于代金之物的偿还。
§21.1.31.1Si uenditor pronuntiauerit uel promiserit furem non esse, tenetur ex sua promissione, si furtum seruus fecit: esse enim hoc casu furem non tantum eum, qui extraneo, sed et eum, qui domino suo res subtraxit, intellegendum est.
如果卖主声明或保证奴隶不是小偷,那么若奴隶实施了盗窃,卖主应依其保证承担责任;因为在此情况下,应当理解,小偷不仅指从外人处,而且也指从自己主人处窃取财物的人。
§21.1.31.2Si ancilla redhibeatur, et quod ex ea post uenditionem natum erit reddetur, siue unus partus sit siue plures.
如果女奴被退还,则在其售出后所生之物也应予以退还,不论是一胎还是多胎。
§21.1.31.3Sed et si forte usus fructus proprietati adcreuerit, indubitate hic quoque restituetur.
但如果万一用益权归并于所有权,毫无疑问,这也应当予以恢复(退还)。
§21.1.31.4Si peculium quaesiit apud emptorem, quid de hoc dicemus? et si quidem ex re emptoris accessit, dicendum est apud ipsum relinquendum, si aliunde creuit, uenditori restituendum est.
如果奴隶在买主处取得了特有财产,对此我们该怎么说? 如果这确实是因买主的财产而增加的,应当说应留给买主本人;如果是从他处增加的,则应当退还给卖主。
§21.1.31.5Si plures heredes sint emptoris, an omnes ad redhibendum consentire debeant, uideamus.
如果买主的继承人有多人,我们来看看是否所有人都必须同意退还。
et ait Pomponius omnes consentire debere ad redhibendum dareque unum procuratorem, ne forte uenditor iniuriam patiatur, dum ab alio partem recipit hominis, alii in partem pretii condemnatur, quanti minoris is homo sit.
蓬波尼乌斯认为,所有人均须同意退还并指定一名诉讼代理人,以免卖主因从一人处收回奴隶的一部分,而对另一人被判承担一部分代金(其数额为该奴隶价值减损的程度)而遭受不公正对待。
§21.1.31.6Idem ait homine mortuo uel etiam redhibito singulos pro suis portionibus recte agere.
同人认为,在奴隶死亡或者已被退还的情况下,每个继承人按其份额正当地提起诉讼。
pretium autem et accessiones pro parte recipient: sed et fructus accessionis et si quo deterior homo factus est pro parte praestabitur ab ipsis, nisi forte tale sit, quod diuisionem non recipiat, ut puta ancillae partus: in hoc enim idem seruandum est, quod in ipsa matre uendita, quam pro parte redhiberi posse negauimus.
他们将按比例获得代金和从物;但从物的孳息以及奴隶在何种程度上被损坏,也将由他们自己按比例承担,除非万一该物性质上不可分割,例如女奴所生之子;因为在此情况下,必须遵守与售出的母亲本人相同的规则,即我们曾否认其可以按比例被退还。
§21.1.31.7Marcellus quoque scribit, si seruus communis seruum emerit et sit in causa redhibitionis, unum ex dominis pro parte sua redhibere seruum non posse: non magis, inquit, quam cum emptori plures heredes exstiterunt nec omnes ad redhibendum consentiunt.
马尔切鲁斯也写道,如果共同所有的奴隶购买了一个奴隶且存在退还事由,共同所有人之一不能按其份额退还该奴隶;他说,这与买主有多个继承人且并非所有人都同意退还的情况没有什么不同。
§21.1.31.8Idem Marcellus ait non posse alterum ex dominis consequi actionem ex empto, ut sibi pro parte uenditor tradat, si pro portione pretium dabit: et hoc in emptoribus seruari oportere ait: nam uenditor pignoris loco quod uendidit retinet, quoad emptor satisfaciat.
同人马尔切鲁斯认为,如果共同所有人之一按比例支付代金,他不能提起购买之诉以要求卖主向其交付相应份额;他说,在买主之间也应当遵守这一规则;因为在买主履行债务之前,卖主将所售之物作为质物留置。
§21.1.31.9Pomponius ait, si unus ex heredibus uel familia eius uel procurator culpa uel dolo fecerit rem deteriorem, aequum esse in solidum eum teneri arbitrio iudicis: hoc autem expeditus esse, si omnes heredes unum procuratorem ad agendum dederunt.
蓬波尼乌斯认为,如果继承人之一、其家属或其代理人因过失或故意使物件损坏,根据裁判官的裁量,由其承担全部责任是公平的;但如果所有继承人指定一名代理人进行诉讼,则此事更为简便。
tunc et si quo deterior seruus culpa unius heredum factus est et hoc solutum est, ceteri familiae herciscundae iudicium aduersus eum habent, quia propter ipsum damnum sentiunt impediunturque redhibere.
此时,即使由于一个继承人的过失而使奴隶损坏且此项已经给付,其他继承人也可以对他提起遗产分割之诉,因为由于他的原因,他们遭受了损失并被阻碍退还。
§21.1.31.10Si uenditori plures heredes exstiterint, singulis pro portione hereditaria poterit seruus redhiberi.
如果卖主有多个继承人,奴隶可以按继承份额向各人退还。
et si seruus plurium uenierit, idem erit dicendum: nam si unus a pluribus uel plures ab uno uel plura mancipia ab uno emantur, uerius est dicere, si quasi plures rei fuerunt uenditores, singulis in solidum redhibendum: si tamen partes emptae sint a singulis, recte dicetur alteri quidem posse redhiberi, cum altero autem agi quanto minoris.
如果多个所有人的奴隶被售出,也应当作同样说明;因为如果一人从多人处,或多人从一人处,或一人购买了多只奴隶,更正确的说法是,如果卖主们言外之意是多个连带债务人,则应向各人全额退还;但如果份额是从各人处购买的,则可以正当地说,可以向其中一人退还,而对另一人则提起减价之诉。
item si plures singuli partes ab uno emant, tunc pro parte quisque eorum experietur: sed si in solidum emant, unusquisque in solidum redhibebit.
同样,如果多个人分别从一人处购买份额,那么他们每个人将就其份额提起诉讼;但如果是作为整体购买,则每个人将就整体予以退还。
§21.1.31.11Si mancipium quod redhiberi oportet mortuum erit, hoc quaeretur, numquid culpa emptoris uel familiae eius uel procuratoris demortuus sit: nam si culpa eius decessit, pro uiuo habendus est, et praestentur ea omnia, quae praestarentur, si uiueret.
如果应当退还的奴隶已经死亡,将要探讨的是,他是否因买主、其家属或其代理人的过失而死亡;因为如果因其过失而死亡,该奴隶应被视为活着,并且应当提供如果其活着时所应提供的一切。