[ULPIANUS libro primo ad edictum aedilium curulium. ] §21.1.31.12Culpam omnem accipiemus, non utique latam: propter quod dicendum est, quamcumque occasionem morti emptor praestitit, debere eum: etiam si non adhibuit medicum, ut sanari possit, uel malum adhibuit, sed culpa sua.
我们将考虑所有的过失,而绝不仅限于重过失:因此应当说,无论买主为奴隶的死亡提供了何种机会(原因),即使他没有请医生以便使其痊愈,或者请了糟糕的医生,但只要是因为他自己的过失,他就必须承担责任。
§21.1.31.13Sed hoc dicemus, si ante iudicium acceptum decessit: ceterum si post iudicium acceptum decessisse proponatur, tunc in arbitrium iudicis ueniet, qualiter mortuus sit: ut enim et Pedio uidetur, ea, quaecumque post litis contestationem contingunt, arbitrium iudicis desiderant.
但我们是在诉讼接受前死亡的情况下这样说的;相反,如果是被提出在诉讼接受后死亡,那么他如何死亡将取决于裁判官的裁量;因为正如佩迪乌斯所认为的,凡是在诉讼系属后发生的一切,都需要裁判官的裁量。
§21.1.31.14Quod in procuratore diximus, idem et in tutore et curatore dicendum erit ceterisque, qui ex officio pro aliis interueniunt: et ita Pedius ait, et adicit, quibus administratio rerum, culpam abesse praestare non inique dominum cogi.
我们对诉讼代理人所说的,对于监护人、保佐人以及其他因职务为他人介入的人也同样适用;佩迪乌斯也如此认为,并补充说,对于那些拥有财产管理权的人,强制本人保证没有过失并非不公。
§21.1.31.15Idem Pedius ait familiae appellatione et filios familias demonstrari: facta enim domesticorum redhibitoria agentem praestare uoluit.
同人佩迪乌斯认为,在“家属”这一名称下,也包括家子;因为告示起草者希望提起退还之诉的人对家属的行为承担保证责任。
§21.1.31.16Si quis egerit quanto minoris propter serui fugam, deinde agat propter morbum, quanti fieri condemnatio debeat? et quidem saepius agi posse quanto minoris dubium non est, sed ait Iulianus id agendum esse, ne lucrum emptor faciat et bis eiusdem rei aestimationem consequatur,
如果有人因奴隶逃亡而提起减价之诉,随后又因疾病提起,那么判决应确定多少数额? 虽然确实可以多次提起减价之诉,这是毫无疑问的,但尤里安认为,应当以此处理,以免买主获取不当利益并就同一事物获得双重估价。
§21.1.31.17In factum actio competit ad pretium reciperandum, si mancipium redhibitum fuerit: in qua non hoc quaeritur, an mancipium in causa redhibitionis fuerit, sed hoc tantum, an sit redhibitum, nec immerito: iniquum est enim, posteaquam uenditor agnouit recipiendo mancipium esse id in causa redhibitionis, tunc quaeri, utrum debuerit redhiberi an non debuerit: nec de tempore quaeretur, an intra tempora redhibitus esse uideatur.
如果奴隶已被退还,则可提起事实之诉以收回代金。 在此诉讼中,不探究奴隶是否存在退还原因,而仅探究其是否已被退还,这并非毫无道理;因为在卖主通过收回奴隶承认其存在退还原因之后,再去探究是否应该退还,这是不公正的;也不会对时间进行探究,即是否可被视为在规定时间内退还。
§21.1.31.18Illud plane haec actio exigit, ut sit redhibitus: ceterum nisi fuerit redhibitus, deficit ista actio, etiamsi nudo consensu placuerit, ut redhibeatur.
该诉讼显然要求奴隶已被退还;但除非已被退还,否则该诉讼不能成立,即使仅凭裸体合意就同意予以退还。
conuentio ergo de redhibendo non facit locum huic actioni, sed ipsa redhibitio.
因此,关于退还的约定并不能为该诉讼提供基础,而必须是退还行为本身。
§21.1.31.19Restitui autem debet per hanc actionem etiam quod ei seruo in uenditione accessit.
此外,通过该诉讼,在买卖中附属于该奴隶的部分也必须予以恢复。
§21.1.31.20Quia adsidua est duplae stipulatio, idcirco placuit etiam ex empto agi posse, si duplam uenditor mancipii non caueat: ea enim, quae sunt moris et consuetudinis, in bonae fidei iudiciis debent uenire.
由于双倍返还的要式买卖约定是经常进行的,因此决定,如果卖主不为奴隶提供双倍返还的担保,买主也可以提起购买之诉;因为凡属于习惯和习俗的事项,都应纳入善意诉讼中。
§21.1.31.21Qui mancipia uendunt, nationem cuiusque in uenditione pronuntiare debent: plerumque enim natio serui aut prouocat aut deterret emptorem: idcirco interest nostra scire nationem: praesumptum etenim est quosdam seruos bonos esse, quia natione sunt non infamata, quosdam malos uideri, quia ea natione sunt, quae magis infamis est.
售卖奴隶的人必须在售卖时声明各人的出身:因为奴隶的出身通常要么吸引买主,要么使买主望而却步。 因此,了解出身符合我们的利益:因为人们推定某些奴隶是好的,因为他们的出身并无恶名,而某些奴隶则显得不好,因为他们的出身名声更坏。
quod si de natione ita pronuntiatum non erit, iudicium emptori omnibusque ad quos ea res pertinebit dabitur, per quod emptor redhibet mancipium.
但如果未对出身做出如此声明,则将给予买主以及与该事务有关的所有人诉讼,通过该诉讼买主退还奴隶。
§21.1.31.22Si quid ita uenierit, ut, nisi placuerit, intra praefinitum tempus redhibeatur, ea conuentio rata habetur: si autem de tempore nihil conuenerit, in factum actio intra sexaginta dies utiles accommodatur emptori ad redhibendum, ultra non.
如果某物的售卖条件是:若不满意,应在预定期限内退还,则该约定被视为有效;但如果对时间未作任何约定,则在六十个可利用日内,买主可提起退还的事实之诉,超过此期限则不行。
si uero conuenerit, ut in perpetuum redhibitio fiat, puto hanc conuentionem ualere.
但如果约定可以永久退还,我认为该约定有效。
§21.1.31.23Item si tempus sexaginta dierum praefinitum redhibitioni praeteriit, causa cognita iudicium dabitur: in causae autem cognitione hoc uersabitur, si aut mora fuit per uenditorem, aut non fuit praesens cui redderetur, aut aliqua iusta causa intercessit, cur intra diem redhibitum mancipium non est, quod ei magis displicuerat.
同样,如果为退还预定的六十天期限已经届满,将在审理后给予诉讼。 在案件审理中,所涉及的将是:是否存在因卖主导致的延迟,或者应当接受退还的人不在场,或者是否存在某种正当原因,导致未能在此期限内退还该令买主更不满意的奴隶。
§21.1.31.24In his autem actionibus eadem erunt obseruanda, quae de partu fructibus accessionibus quaeque de mortuo redhibendo dicta sunt.
但在这些诉讼中,应当遵守关于出生子、孳息、从物以及关于退还已死奴隶所阐述的相同规则。
§21.1.31.25Quod emptioni accedit, partem esse uenditionis prudentibus uisum est.
法学家们认为,买卖的附随物属于买卖契约的一部分。