[GAIUS libro secundo ad edictum aedilium curulium. ] §21.1.32.prItaque sicut superius uenditor de morbo uitioue et ceteris quae ibi comprehensa sunt praedicere iubetur, et praeterea in his causis non esse mancipium ut promittat praecipitur: ita et cum accedat alii rei homo, eadem et praedicere et promittere compellitur.
[盖尤斯著《论市政官告示》第二卷] 因此,正如在上述内容中,卖主被命令就疾病、缺陷以及其中所包含的其他事项事先予以声明,并且此外被命令保证奴隶不处于这些状态之中;同样,当奴隶作为附随物归属于他物时,卖主也被强行要求就相同的事项予以声明并做出保证。
quod non solum hoc casu intellegendum est, quo nominatim adicitur accessurum fundo hominem Stichum, sed etiam si generaliter omnia mancipia quae in fundo sint accedant uenditioni.
这不仅应当在名义上附加“奴隶斯蒂克斯将作为土地的附随物”这一情况下予以理解,而且在一般性地规定土地上的所有奴隶都作为附随物纳入买卖时,也应当予以理解。