Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §21.1.1.pr-21.1.1.11

市政官告示下出卖人的瑕疵告知义务与责任

第 3015 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本章节讨论了会堂高级市政官告示在奴隶和动物销售中的适用范围、出卖人对于隐蔽瑕疵(疾病与缺陷)的告知义务和责任范围,以及身体瑕疵与心理瑕疵的区别。

[ULPIANUS libro primo ad edictum aedilium curulium. ] §21.1.1.prLabeo scribit edictum aedilium curulium de uenditionibus rerum esse tam earum quae soli sint quam earum quae mobiles aut se mouentes.
[乌尔比安著《会堂高级市政官告示注释》第一卷] 拉贝奥写道,会堂高级市政官关于物品销售的告示,既适用于属于土地的物品,也适用于可移动或自行移动的物品。
§21.1.1.1Aiunt aediles: 'Qui mancipia uendunt certiores faciant emptores, quid morbi uitiiue cuique sit, quis fugitiuus erroue sit noxaue solutus non sit: eademque omnia, cum ea mancipia uenibunt, palam recte pronuntianto.
市政官们说道:‘凡销售奴隶者,应当让买受人明确知晓每个奴隶患有什么疾病或存在什么缺陷,谁是逃亡者或流浪者,或者谁尚未免除加害责任;当这些奴隶被销售时,应当公开且如实地宣布所有这些相同的事情。
quodsi mancipium aduersus ea uenisset, siue aduersus quod dictum promissumue fuerit cum ueniret, fuisset, quod eius praestari oportere dicetur: emptori omnibusque ad quos ea res pertinet iudicium dabimus, ut id mancipium redhibeatur.
然而,如果奴隶的销售违反了这些规定,或者在销售时,该奴隶的状况与当时所言明或保证的不符,且该不符之处被声称应当予以担保,我们将向买受人以及与此事相关的所有人提起诉讼,以使该奴隶得以退还。
si quid autem post uenditionem traditionemque deterius emptoris opera familiae procuratorisue eius factum erit, siue quid ex eo post uenditionem natum adquisitum fuerit, et si quid aliud in uenditione ei accesserit, siue quid ex ea fructus peruenerit ad emptorem, ut ea omnia restituat.
但是,如果在销售和交付之后,因买受人、其家属或其代理人的行为导致该奴隶的状况变差,或者在销售后该奴隶生育了子女或取得了财产,以及销售时附随于该奴隶的其他任何财产,或者买受人获得了来自该奴隶的任何孳息,买受人必须退还所有这些。
item si quas accessiones ipse praestiterit, ut recipiat.
同样地,如果买受人自己提供了任何附属物,他应当收回这些附属物。
item si quod mancipium capitalem fraudem admiserit, mortis consciscendae sibi causa quid fecerit, inue harenam depugnandi causa ad bestias intromissus fuerit, ea omnia in uenditione pronuntianto: ex his enim causis iudicium dabimus.
同样地,如果任何奴隶犯有死罪、曾企图自杀,或者曾被送入竞技场与猛兽搏斗,所有这些情况都应当在销售时予以宣布:因为我们将基于这些原因给予诉权。
hoc amplius si quis aduersus ea sciens dolo malo uendidisse dicetur, iudicium dabimus'.
此外,如果有人被指控违反这些规定,明知且具有恶意地销售了奴隶,我们将给予诉权。
§21.1.1.2Causa huius edicti proponendi est, ut occurratur laciis uendentium et emptoribus succurratur, quicumque decepti a uenditoribus fuerint: dummodo sciamus uenditorem, etiamsi ignorauit ea quae aediles praestari iubent, tamen teneri debere: nec est hoc iniquum: potuit enim ea nota habere uenditor: neque enim interest emptoris, cur fallatur, ignorantia uenditoris an calliditate.
’ 发布该告示的原因在于遏制出卖人的欺诈行为,并救济所有被出卖人欺骗的买受人;只要我们明确,出卖人即使不知道市政官要求担保的那些事项,也必须承担责任;这并非不公正,因为出卖人本可以了解这些情况;对于买受人而言,他因何受骗并不重要,无论是因为出卖人的无知还是因为其狡黠。
§21.1.1.3Illud sciendum est edictum hoc non pertinere ad uenditiones fiscales.
应当知晓,该告示不适用于国库销售。
§21.1.1.4Si tamen res publica aliqua faciat uenditionem, edictum hoc locum habebit.
然而,如果某个公共团体进行销售,该告示将予以适用。
§21.1.1.5In pupillaribus quoque uenditionibus erit edicto locus.
在涉及受监护人的销售中,该告示也将适用。
§21.1.1.6Si intellegatur uitium morbusue mancipii (ut plerumque signis quibusdam solent demonstrare uitia), potest dici edictum cessare: hoc enim tantum intuendum est, ne emptor decipiatur.
如果奴隶的缺陷或疾病是显而易见的(因为通常习惯用某些迹象来显示缺陷),则可以说该告示不予适用:因为唯一需要关注的是,不要让买受人受骗。
§21.1.1.7Sed sciendum est morbum apud Sabinum sic definitum esse habitum cuiusque corporis contra naturam, qui usus eius ad id facit deteriorem, cuius causa natura nobis eius corporis sanitatem dedit: id autem alias in toto corpore, alias in parte accidere (namque totius corporis morbus est puta φθίσις febris, partis ueluti caecitas, licet homo itaque natus sit): uitiumque a morbo multum differre, ut puta si quis balbus sit, nam hunc uitiosum magis esse quam morbosum.
但应当知晓,萨宾对疾病的定义是:任何人身体处于违反自然的状态,从而导致该身体的使用在其本来的目的上变差,而自然赐予我们身体健康正是为了该目的;而这种情况有时发生于整个身体,有时发生于局部(因为全身性疾病例如肺结核或发热,局部性疾病例如失明,即使人天生如此也是如此);且缺陷与疾病有很大不同,例如若某人是个口吃者,那么此人更多是具有缺陷,而非患有疾病。
ego puto aediles tollendae dubitationis gratia bis κατὰ τοῦ σὺτοῦ idem dixisse, ne qua dubitatio superesset.
我认为,市政官们为了消除疑虑,针对同一事物说了两次相同的话,以便不留任何疑虑。
§21.1.1.8Proinde si quid tale fuerit uitii siue morbi, quod usum ministeriumque hominis impediat, id dabit redhibitioni locum, dummodo meminerimus non utique quodlibet quam leuissimum efficere, ut morbosus uitiosusue habeatur.
因此,如果存在任何阻碍该人使用和服役的缺陷或疾病,这将引起退还,只要我们记住,并非任何极其微小的事情都会导致其被视为患有疾病或具有缺陷。
proinde leuis febricula aut uetus quartana quae tamen iam sperni potest uel uulnusculum modicum nullum habet in se delictum, quasi pronuntiatum non sit: contemni enim haec potuerunt.
因此,轻微的发热,或者现在已可忽略的旧有四日疟,或者温和的小伤口,本身并不构成任何过错,就好像未曾宣布一样:因为这些事情本是可以被忽略的。
exempli itaque gratia referamus, qui morbosi uitiosique sunt.
因此,让我们举例说明谁是患有疾病和具有缺陷的。
§21.1.1.9Apud Uiuianum quaeritur, si seruus inter fanaticos non semper caput iactaret et aliqua profatus esset, an nihilo minus sanus uideretur.
在维维亚努斯那里有人提出疑问:如果一个奴隶在狂热者中并非总是摇头,且曾说出过一些预言,他是否仍应被视为健康的。
et ait Uiuianus nihilo minus hunc sanum esse: neque enim nos, inquit, minus animi uitiis aliquos sanos esse intellegere debere: alioquin, inquit, futurum, ut in infinito hac ratione multos sanos esse negaremus, ut puta leuem superstitiosum iracundum contumacem et si qua similia sunt animi uitia: magis enim de corporis sanitate, quam de animi uitiis pro||mitti.
维维亚努斯说,他仍然是健康的:因为他说,我们不应当认为某些人因心理缺陷而较不健康:他说,否则按此逻辑,我们将无限地否认许多人是健康的,例如轻浮者、迷信者、易怒者、傲慢者,以及诸如此类的其他心理缺陷:因为保证更多是关于身体的健康,而非关于内心的缺陷。
interdum tamen, inquit, uitium corporale usque ad animum peruenire et eum uitiare: ueluti contingeret φρενητικῷ, quia id ei ex febribus acciderit.
然而他说,有时身体的缺陷会波及内心并使其受损:例如发生于狂躁病人的情形,因为这是由于发热而发生在他身上的。
quid ergo est? si quid sit animi uitium tale, ut id a uenditore excipi oporteret neque id uenditor cum sciret pronuntiasset, ex empto eum teneri.
那么结论如何? 如果存在某种出卖人应当予以排除的心理缺陷,而出卖人明明知道却未予以宣布,则他将依买受之诉承担责任。
§21.1.1.10Idem Uiuianus ait, quamuis aliquando quis circa fana bacchatus sit et responsa reddiderit, tamen, si nunc hoc non faciat, nullum uitium esse: neque eo nomine, quod aliquando id fecit, actio est, sicuti si aliquando febrem habuit: ceterum si nihilo minus permaneret in eo uitio, ut circa fana bacchari soleret et quasi demens responsa daret, etiamsi per luxuriam id factum est, uitium tamen esse, sed uitium animi, non corporis, ideoque redhiberi non posse, quoniam aediles de corporalibus uitiis loquuntur: attamen ex empto actionem admittit.
同一维维亚努斯说,虽然某人曾在神庙周围狂乱并给出神谕,但如果他现在不这样做,则不存在缺陷:也不能以他曾这样做过为由提起诉讼,就像他曾发过热一样:但如果他仍然坚持这一缺陷,以至于习惯在神庙周围狂乱,并像疯子一样给出神谕,即使这是由于放荡所致,这仍然是一个缺陷,但是内心的缺陷,而非身体的缺陷,因此不能退还,因为市政官们谈论的是身体的缺陷:然而他允许提起买受之诉。
§21.1.1.11Idem dicit etiam in his, qui praeter modum timidi cupidi auarique sunt aut iracundi
同一作者对于那些过度胆怯、贪婪、吝啬或易怒的人,也说了同样的话……

词汇与语法注释

  1. §21.1.1.prsoli — soli 是名词 solum(土地)的单数属格,在此表示所有或所属关系,意为“属于土地的物品”(即不动产)。
  2. §21.1.1.1quod eius — eius 是指示代词 id 的属格,作为部分属格修饰关系代词 quod。这是法律文本中的固定表达,意为“其中(即言明或保证的内容中)……的部分”。
  3. §21.1.1.2dummodo sciamus — 连词 dummodo(只要……)后接虚拟式现在时 sciamus,构成表示限制或条件的从句。
  4. §21.1.1.7κατὰ τοῦ σὺτοῦ — 抄本中的希腊语表达,通常被解读为 κατὰ τοῦ αὐτοῦ(关于同一事物、重复地)。它与前文的 bis 连用,解释了市政官同时并列“疾病”(morbus)与“缺陷”(uitium)的冗余性。
  5. §21.1.1.9promitti — 动词 promitto(许诺、担保)的现在被动不定式。在由 inquit 引导的间接引语中,它呈非人称用法,或作为主语省略的“担保被做出”之意的主宾格不定式结构发挥作用。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §21.1.1.pr-21.1.1.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:21.1.1.pr-21.1.1.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。