[MARCIANUS libro singulari ad formulam hypothecariam. ] §20.6.5.prSoluitur hypotheca et si ab ea discedatur aut paciscatur creditor, ne pecuniam petat: nisi si quis dicat pactum interpositum esse, ut a persona non petatur.
[马尔基安,《抵押诉讼程式单卷书》] 抵押权在以下情况下也得以解除:即放弃该抵押权,或者债权人约定不请求给付金钱;除非有人主张该约定是为了不对特定人进行请求而达成的。
et quid si hoc actum sit, cum forte alius hypothecam possidebit? sed cum pactum conuentum exceptionem perpetuam pariat, eadem et in hoc casu possunt dici, ut et ab hypotheca discedatur.
又如果,恰逢他人占有抵押物时达成了这一约定,结果会如何? 但既然达成的约定会产生永久抗辩,则在此情况下也可以得出同样的结论,即抵押权亦被放弃。
§20.6.5.1Si paciscatur creditor, ne intra annum pecuniam petat, intellegitur de hypotheca quoque idem pactus esse.
如果债权人约定在一年内不请求给付金钱,则他被视为就抵押权也作出了同样的约定。
§20.6.5.2Si conuenerit, ut pro hypotheca fideiussor daretur, et datus sit, satisfactum uidebitur, ut hypotheca liberetur.
如果约定以保证人代替抵押,且该保证人已被提供,则视为已获得清偿,从而抵押权得以解除。
aliud est, si ius obligationis uendiderit creditor et pecuniam acceperit: tunc enim manent omnes obligationes integrae, quia pretii loco id accipitur, non solutionis nomine.
若债权人出售了债权并接受了金钱,则属另当别论:因为此时所有的债务关系保持完整,因为该金钱是作为价金、而非以清偿的名义被接受的。
§20.6.5.3Satisfactum esse creditori intellegitur et si iusiurandum delatum datum est hypothecae non esse rem obligatam.
如果经提出宣誓,已宣誓证明该物并未设定抵押,则亦被视为债权人已获得清偿。