[ULPIANUS libro septuagesimo tertio ad edictum. ] §20.6.6.prItem liberatur pignus, siue solutum est debitum siue eo nomine satisfactum est.
[乌尔比安,《告示注解》第七十三卷] 同样,无论是债务已被清偿,还是以该名义提供了满足,质权均得以解除。
sed et si tempore finitum pignus est, idem dicere debemus, uel si qua ratione obligatio eius finita est.
但如果质权因期限而届满,或者由于任何原因其债务关系得以终止,我们也应当得出同样的结论。
§20.6.6.1Qui paratus est soluere, merito pignus uidetur liberasse: qui uero non soluere, sed satisfacere paratus est, in diuersa causa est.
准备清偿债务者,理所当然被视为已解除质权;然而,准备不进行清偿而是提供满足者,则处于不同的境遇。
ergo satisfecisse prodest, quia sibi imputare debet creditor, qui satisfactionem admisit uice solutionis: at qui non admittit satisfactionem, sed solutionem desiderat, culpandus non est.
因此,实际提供了满足是有利的,因为债权人既然接受了满足以代替清偿,就必须自担其责;而对于不接受满足、而只要求清偿的人,则不应受到指责。
§20.6.6.2In satisdatione autem non utimur Atilicini sententia, qui putabat, si satisdetur alicui certae pecuniae, recedere eum a pignoribus debere.
但是,在提供保证的情形中,我们并不采纳阿蒂利基努斯的观点,他认为,如果就特定金钱向某人提供了保证,该人就应当放弃对质物的占有(即退出质权)。