[ULPIANUS libro septuagesimo tertio ad edictum. ] §20.1.10.prSi debitor res suas duobus simul pignori obligauerit ita, ut utrique in solidum obligatae essent, singuli in solidum aduersus extraneos Seruiana utentur: inter ipsos autem si quaestio moueatur, possidentis meliorem esse condicionem: dabitur enim possidenti haec exceptio: 'si non conuenit, ut eadem res mihi quoque pignori esset.
[乌尔比安,载于《告示》第七十三卷] 如果债务人将自己的财产同时质押给两个人,以至于对双方而言该财产都是就全部债务而设质,则他们各自可以针对第三人就全部财产提起塞尔维乌斯诉讼;但如果他们之间发生争议,则占有者的地位更为有利;因为占有者将被给予如下抗辩:“除非已经约定该同一事物也向我设质。
' si autem id actum fuerit, ut pro partibus res obligarentur, utilem actionem competere et inter ipsos et aduersus extraneos, per quam dimidiam partis possessionem adprehendant singuli.
”但如果已经约定按份额对该财产设质,则无论在他们之间还是针对第三人,均可提起准用诉讼,借此各自取得份额之半的占有。