[ULPIANUS libro quarto ad edictum. ] §2.14.7.prIuris gentium conuentiones quaedam actiones pariunt, quaedam exceptiones.
[乌尔比安著《告示注释》第四卷] 在万民法上的合意中,有些产生诉权,有些产生抗辩。
§2.14.7.1Quae pariunt actiones, in suo nomine non stant, sed transeunt in proprium nomen contractus: ut emptio uenditio, Iocatio conductio, societas, commodatum, depositum et ceteri similes contractus.
产生诉权的合意并不停留在其一般的名称上,而是转化为合同的专用名称:例如买卖、租赁、合伙、使用借贷、寄托以及其他类似的合同。
§2.14.7.2Sed et si in alium contractum res non transeat, subsit tamen causa, eleganter Aristo Celso respondit esse obligationem.
但是,即便该事项没有转化为其他合同,但只要存在根本原因,阿里斯托曾精辟地回答凯尔苏斯说,这便存在债。
ut puta dedi tibi rem ut mihi aliam dares, dedi ut aliquid facias: hoc κυνάλλαγμα esse et hinc nasci ciuilem obligationem.
例如,“我给你一件物是为了让你给我另一件物”,“我给是为了让你做某事”:这便是“契约(synallagma)”,并由此产生市民法上的债。
et ideo puto recte Iulianum a Mauriciano reprehensum in hoc: dedi tibi Stichum ut Pamphilum manumittas: manumissisti: euictus est Stichus.
因此,我认为马乌里基亚努斯在此案中对尤里安的批评是正确的:“我把斯蒂克斯给你是为了让你释放潘菲鲁斯;你释放了他;但斯蒂克斯被追夺了。
§2.14.7.3Iulianus scribit in factum actionem a praetore dandam: ille ait ciuilem incerti actionem, id est praescriptis uerbis sufficere: esse enim contractum, quod Aristo κυνάλλαγμα dicit, unde haec nascitur actio.
” 尤里安写道,大法官应当给与事实诉权;但后者(马乌里基亚努斯)则认为,不确定物的市民法诉权,即采用规定言词的诉权已足够:因为存在着阿里斯托称之为“契约”的合同,该诉权便是由此产生的。
§2.14.7.4Si ob maleficium ne fiat promissum sit, nulla est obligatio ex hac conuentione.
如果是为了不实施不法行为而做出的承诺,则不以此种合意产生任何债。
§2.14.7.5Sed cum nulla subest causa, propter conuentionem hic constat non posse constitui obligationem: igitur nuda pactio obligationem non parit, sed parit exceptionem.
但是,当不存在根本原因时,显然不能仅凭合意在此创设债;因此,裸体协议不产生债,但能产生抗辩。
§2.14.7.6Quin immo interdum format ipsam actionem, ut in bonae fidei iudiciis: solemus enim dicere pacta conuenta inesse bonae fidei iudiciis.
甚至,有时它还会塑造诉权本身,如在善意诉讼中:因为我们习惯于说,约定的协议已包含在善意诉讼中。
sed hoc sic accipiendum est, ut si quidem ex continenti pacta subsecuta sunt, etiam ex parte actoris insint: si ex interuallo, non inerunt, nec ualebunt, si agat, ne ex pacto actio nascatur.
但这必须这样理解:如果是紧接着(在缔约时)达成的协议,那么即使在原告一方也包含在内;如果是间隔一段时间达成的,则不包含在内,若原告起诉,这些协议也不具有效力,以免从协议中产生诉权。
ut puta post diuortium conuenit, ne tempore statuto dilationis dos reddatur, sed statim: hoc non ualebit, ne ex pacto actio nascatur: idem Marcellus scribit.
例如,离婚后,双方约定应立即返还嫁资,而不是在法定的延期内返还:由于不能从协议中产生诉权,因此该约定无效;马尔切鲁斯也做出了同样的记载。
et si in tutelae actione conuenit, ut maiores quam statutae sunt usurae praestentur, locum non habebit, ne ex pacto nascatur actio: ea enim pacta insunt, quae legem contractui dant, id est quae in ingressu contractus facta sunt.
又如在监护诉讼中,双方约定支付高于法定利率的利息,由于不能从协议中产生诉权,因此该约定不予适用;因为只有那些为合同设定法律的协议,即在合同开始时达成的协议,才包含其中。
idem responsum scio a Papiniano, et si post emptionem ex interuallo aliquid extra naturam contractus conueniat, ob hanc causam agi ex empto non posse propter eandem regulam, ne ex pacto actio nascatur.
我知道帕皮尼阿努斯也做出了同样的回答,如果在买卖合同缔结后隔了一段时间,约定了超出合同性质的事项,基于同样的规则(即不得从协议中产生诉权),不能以此为由提起买卖之诉。
quod et in omnibus bonae fidei iudiciis erit dicendum.
这一点在所有善意诉讼中也都适用。
sed ex parte rei locum habebit pactum, quia solent et ea pacta, quae postea inter ponuntur, parere exceptiones.
但在被告一方,协议是适用的,因为即使是事后插入的协议,通常也产生抗辩。
§2.14.7.7Adeo autem bonae fidei iudiciis exceptiones postea factae, quae ex eodem sunt contractu, insunt, ut constet in emptione ceterisque bonae fidei iudiciis re nondum secuta posse abiri ab emptione.
此外,产生于同一合同的事后抗辩在善意诉讼中如此起作用,以至于在履行尚未发生时,显然可以撤销买卖及其他善意诉讼。
si igitur in totum potest, cur non et pars eius pactione mutari potest? et haec ita Pomponius libro sexto ad edictum scribit.
那么,如果可以完全撤销,为什么不能通过协议修改其一部分呢? 蓬波尼乌斯在《告示注释》第六卷中就是这样写的。
quod cum est, etiam ex parte agentis pactio locum habet, ut et ad actionem proficiat nondum re secuta, eadem ratione.
既然如此,基于同样的理由,在履行尚未发生时,协议对原告一方也适用,从而也有利于诉权。
nam si potest tota res tolli, cur non et reformari? ut quodammodo quasi renouatus contractus uideatur.
因为如果整个事项都可以废除,为什么不能对其进行重构呢? 这样一来,合同在某种程度上显得像是被更新了。
quod non insuptiliter dici potest.
这种说法是不无精妙的。
unde illud aeque non reprobo, quod Pomponius libris lectionum probat, posse in parte recedi pacto ab emptione, quasi repetita partis emptione.
因此,我同样不反对蓬波尼乌斯在《讲义录》中所赞同的观点,即可以通过协议在部分上撤销买卖,就好像重新买卖了该部分一样。
sed cum duo heredes emptori exstiterunt, uenditor cum altero pactus est, ut ab emptione recederetur: ait Iulianus ualere pactionem et dissolui pro parte emptionem: quoniam et ex alio contractu paciscendo alter ex heredibus adquirere sibi potuit exceptionem.
但是,当买受人出现两名继承人,而出卖人与其中一人约定撤销买卖时:尤里安认为该协议有效,买卖在部分上予以消灭;因为即使在另一合同中,继承人之一也可以通过达成协议为自己取得抗辩。
utrumque itaque recte placet, et quod Iulianus et quod Pomponius.
因此,尤里安和蓬波尼乌斯的观点都是正确的,皆应予以赞同。
§2.14.7.8Ait praetor: ‘Pacta conuenta, quae neque dolo malo, neque aduersus leges plebis scita senatus consulta decreta edicta principum, neque quo fraus cui eorum fiat facta erunt, seruabo.
大法官说:“凡非因恶意达成,亦不违反法律、平民会决议、元老院决议、皇帝的决定和告示,且不借此规避其中任何一项的约定,我将予以维持。
' Pactorum quaedam in rem sunt, quaedam in personam.
”在这些协议中,有些是对物的,有些是对人的。
in rem sunt, quotiens generaliter paciscor ne petam: in personam, quotiens ne a persona petam, id est ne a Lucio Titio petam.
每当我一般性地约定“我不请求”时,即为对物的协议;每当我约定“我不向特定人请求”,即“我不向卢基乌斯·蒂蒂乌斯请求”时,即为对人的协议。
utrum autem in rem an in personam pactum factum est, non minus ex uerbis quam ex mente conuenientium aestimandum est: plerumque enim, ut Pedius ait, persona pacto inseritur, non ut personale pactum fiat, sed ut demonstretur, cum quo pactum factum est.
然而,协议是对物的还是对人的,不仅要根据言词,还要根据缔约双方的意图来判定;因为正如佩迪乌斯所说,通常在协议中写明某人,并不是为了使其成为对人的协议,而是为了表明与谁达成了协议。