[ULPIANUS libro quarto ad edictum. ] §2.14.7.9Dolo malo ait praetor pactum se non seruaturum.
[乌尔比安著《告示注释》第四卷] 大法官说,他不会维持因恶意达成的协议。
dolus malus fit calliditate et fallacia: et ut ait Pedius, dolo malo pactum fit, quotiens circumscribendi alterius causa aliud agitur et aliud agi simulatur.
恶意是由狡黠和欺骗构成的;正如佩迪乌斯所说,每当为了欺骗他人而虚构做一件事而实际上在做另一件事时,便是因恶意达成了协议。
§2.14.7.10Sed si fraudandi causa pactum factum dicatur, nihil praetor adicit: sed eleganter Labeo ait hoc aut iniquum esse, aut superuacuum.
但是,如果有人声称协议是为欺诈目的而达成的,大法官没有做出进一步的补充;但拉贝奥精辟地指出,这要么是不公的,要么是多余的。
iniquum, si quod semel remisit creditor debitori suo bona fide, iterum hoc conetur destruere: superuacuum, si deceptus hoc fecerit, inest enim dolo et fraus.
如果不公,是指债权人一旦善意向其债务人免除了债务,却又试图再次推翻它;如果多余,是指被欺骗的人做出了这一行为,因为在恶意中已经包含了欺诈。
§2.14.7.11Siue autem ab initio dolo malo pactum factum est siue post pactum dolo malo aliquid factum est, nocebit exceptio propter haec uerba edicti 'neque fiat’.
但是,无论是从一开始就因恶意达成协议,还是在协议达成后因恶意做出了某事,由于告示中“或不予实施”这些字句,抗辩都将受到损害。
§2.14.7.12Quod fere nouissima parte pactorum ita solet inseri 'rogauit Titius, spopondit Maeuius', haec uerba non tantum pactionis loco accipiuntur, sed etiam stipulationis: ideoque ex stipulatu nascitur actio, nisi contrarium specialiter adprobetur, quod non animo stipulantium hoc factum est, sed tantum paciscentium.
至于通常几乎在协议的最末部分如此插入的内容,如:“提蒂乌斯请求,梅维乌斯承诺”,这些词句不仅被视为协议的替代,也被视为问答契约的替代;因此,除非特别证明相反的事实,即此举并非出于缔结问答契约的意图,而仅出于达成协议的意图,否则将产生问答契约之诉。
§2.14.7.13Si paciscar, ne pro iudicatia uel incensarum aedium agatur, hoc pactum ualet.
如果我约定不因判决债或房屋烧毁提起诉讼,该协议是有效的。
§2.14.7.14Si paciscar, ne operis noui nuntiationem exsequar, quidam putant non ualere pactionem, quasi in ea re praetoris imperium uersetur: Labeo autem distinguit, ut si ex re familiari operis noui nuntiatio sit facta, liceat pacisci, si de re publica, non liceat: quae distinctio uera est.
如果我约定不进行新筑工防阻通告的追诉,有人认为该协议无效,就好像该事项涉及大法官的命令权一样;但拉贝奥做出了区分:如果是因私人财产进行了新筑工防阻通告,则允许达成协议;如果是因公共事务,则不允许。 这一区分是正确的。
et in ceteris igitur omnibus ad edictum praetoris pertinentibus, quae non ad publicam laesionem, sed ad rem familiarem respiciunt, pacisci licet: nam et de furto pacisci lex permittit.
因此,在其他所有涉及大法官告示、且不针对公共损害而仅关乎私人财产的事项中,均允许达成协议;因为法律甚至允许就盗窃达成协议。
§2.14.7.15Sed et si quis paciscatur, ne depositi agat, secundum Pomponium ualet pactum.
而且,如果有人约定不提起寄托之诉,根据蓬波尼乌斯的观点,该协议有效。
item si quis pactus sit, ut ex causa depositi omne periculum praestet, Pomponius ait pactionem ualere nec quasi contra iuris formam factam non esse seruandam.
同样,如果有人约定承担因寄托原因产生的一切风险,蓬波尼乌斯认为该协议有效,不应因其好像违反法律形式而不予维持。
§2.14.7.16Et generaliter quotiens pactum a iure communi remotum est, seruari hoc non oportet: nec legari, nec iusiurandum de hoc adactum ne quis agat seruandum Marcellus libro secundo digestorum scribit: et si stipulatio sit interposita de his, pro quibus pacisci non licet, seruanda non est, sed omnimodo rescindenda.
一般而言,每当协议背离共同法时,便不应维持该协议;马尔切鲁斯在《学说汇纂》第二卷中写道,既不能就此遗赠,亦不应维持为不提起诉讼而强要的誓言;如果就那些不允许达成协议的事项插入了问答契约,则该问答契约不应维持,而必须完全予以撤销。
§2.14.7.17Si ante aditam hereditatem paciscatur quis cum creditoribus ut minus soluatur, pactum ualiturum est.
如果在接受继承之前,有人与债权人达成支付较少债务的协议,该协议将是有效的。
§2.14.7.18Sed si seruus sit, qui paciscitur, priusquam libertatem et hereditatem apiscatur, quia sub condicione heres scriptus fuerat, non profuturum pactum Uindius scribit: Marcellus autem libro octauo decimo digestorum et suum heredem et seruum necessarium pure scriptos, paciscentes priusquam se immisceant putat recte pacisci, quod uerum est.
但如果是奴隶在获得自由和继承财产之前达成协议(因为他是附条件被指定为继承人的),温迪乌斯写道,该协议将不会使他受益;然而,马尔切鲁斯在《学说汇纂》第十八卷中认为,无条件被指定为继承人的内入继承人和必要奴隶继承人,只要在介入遗产之前达成协议,即属合法达成协议,这是正确的。
idem et in extraneo herede: qui si mandatu creditorum adierit, etiam mandati putat eum habere actionem.
在自愿继承人(外来继承人)的情形中亦同:如果他根据债权人的委托接受了继承,马尔切鲁斯认为他甚至拥有委托之诉。
sed si quis, ut supra rettulimus, in seruitute pactus est, negat Marcellus, quoniam non solet ei proficere, si quid in seruitute egit, post libertatem: quod in pacti exceptione admittendum est.
但是,正如我们上面所提到的,如果有人在奴隶身份时达成了协议,马尔切鲁斯则予以否定,因为在奴隶身份时所做的任何事情,在获得自由后通常不会使他受益;这一点在协议抗辩中必须予以承认。
sed an uel doli ei prosit exceptio, quaeritur.
然而,是否至少恶意抗辩会使他受益,则是一个问题。
Marcellus in similibus speciebus licet antea dubitauit, tamen admisit: ut puta filius familias heres institutus pactus est cum creditoribus et emancipatus adiit hereditatem: et dicit doli eum posse uti exceptione.
马尔切鲁斯在类似的案件中虽然之前有所怀疑,但最终予以承认:例如,被指定为继承人的家子与债权人达成协议,并在被解放为自权人后接受了继承;他说他可以使用恶意抗辩。
idem probat, et si filius uiuo patre cum creditoribus paternis pactus sit: nam et hic doli exceptionem profuturam.
如果儿子在父亲生存时与父亲的债权人达成协议,他也赞同同样的操作,因为在此处恶意抗辩同样会带来利益。
immo et in seruo doli exceptio non est respuenda.
不仅如此,即使在奴隶的情形中,恶意抗辩也不应被拒之门外。
§2.14.7.19Hodie tamen ita demum pactio huiusmodi creditoribus obest, si conuenerint in unum et communi consensu declarauerint, quota parte debiti contenti sint: si uero dissentiant, tunc praetoris partes necessariae sunt, qui decreto suo sequetur maioris partis uoluntatem.
然而在今天,仅当债权人聚集一处,并以共同同意声明他们满足于债务的多少份额时,此类协议才会对债权人产生约束力;但如果他们意见不一致,则需要大法官的介入,大法官将通过其决定遵循过半数人的意愿。