[POMPONIUS libro uicesimo secundo ad Sabinum. ]
[蓬波尼乌斯,临摹《萨宾注解》第二十二卷] 你允许我从你的土地中挖掘白垩,条件是我应填满我从中掘出白垩的场所。
§19.5.16.prPermisisti mihi cretam eximere de agro tuo ita, ut eum locum, unde exemissem, replerem: exemi nec repleo: quaesitum est, quam habeas actionem.
我挖掘了,但没有填满。 问题是:你拥有何种诉权?
sed certum est ciuilem actionem incerti competere: si autem uendidisti cretam, ex uendito ages.
但可以确定的是,应准予不确定物之市民法诉讼。 然而,如果你卖掉了白垩,你将提起卖主之诉。
quod si post exemptionem cretae repleuero nec patieris me cretam tollere tu, agam ad exhibendum, quia mea facta est, cum uoluntate tua exempta sit.
相反,如果在挖掘白垩之后我填满了该处,而你却不容许我运走白垩,我将提起出示之诉,因为既然它是依你的意愿而被掘出的,它就已成为我的财产。
§19.5.16.1Permisisti mihi, ut sererem in fundo tuo et fructus tollerem: seui nec pateris me fructus tollere.
你允许我在你的土地上播种并收获果实。 我播种了,但你不容许我收获果实。
nullam iuris ciuilis actionem esse Aristo ait: an in factum dari debeat, deliberari posse: sed erit de dolo.
阿里斯托认为,不存在任何市民法上的诉讼;关于是否应当给予事实之诉,虽可予以斟酌,但将存在欺诈之诉。